BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 123

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


scires multo antequam Romam peteres, illum a me multis locis
esse reprehensum. Quis enim, nisi stultus, relinquat in biblio-
theca regia, in qua non nisi perfecta et elaborata opera reponi
solent, librum quem edi nolit? Sed si libri eius lectione regem
inducere studebas, ut te historiographum suum efficeret, quis
credat illum a te imperfectum ad se delatum esse? Quonam
enim modo allici poterat rex, si et scripta inepta atque ridicula
essent et oratio ipsa non modo non militaris, sed plerunque vul-
garis et barbara? Quid quod liber ipse compaginatus ac tabellis
contectus manuque tua correctus et per capita rubris litteris
distinctus est, cum proemio ad regem et in fine polliceris his-
torias regis nostri? Verba enim tua hec sunt: «Finis historia-
rum regis Ferdinandi. Sequuntur historie regis Alfonsi.» Nonne
hec omnia testantur ac demonstrant librum perfectum et abso-
lutum esse? Quod si afferre vis, ut fecisti, ipsum non videri
absolutum, quoniam membranis non est positus, scito non mem-
branes, sed ingenio et lima opus perfici. Nihil enim refert utrum
in membranis, an in tabulis opus transcribatur, modo sit per-
fectum et elimatum. Quod si ipsum librum rege haud dignum
esse contenderis, ut dixisti, facile id tibi concedam, immo nec
unquam te effecturum, ut eius aut patris maiestate dignus
evadat. Illud vero perridiculum est et nulla omnino excusatio-
ne dignum, quod dixisti te ad regem librum attulisse, ut illum
emendaret, quasi regis officium sit libros emendare. Non eru-
bescis ista dicere? Non vides apud quos loquaris? Aliud nego-
tium regi est, alia cura, alius labor quam librorum correctio.
Si de rerum scriptarum veritate atque ordine fortasse dubitabas,
non regis, sed eorum qui regem secuti sunt, fuit exquirenda sen-
tentia. Sed in latinitate et elegantia et historie dignitate quis te
coegit peccare? Celeritasne? Quis te impellebat, ut tam cele-
riter rem imperfectam et corruptam ederes? Sed esto quod di-
xisti: a secretario, ut properares, hortareris. Utrum alieno con-
silio, an honori tuo potius consulere debuisti, stolide? Hanc fes-
tinationem edendi operis non te docuit Horatius, quem si se-
cutus esses, fortasse non tam multa peccasses. Ait enim, ne-
scio si scias: «Vos, o Pompilius sanguis, carnem reprehendite,


pagina successiva »
 
p. 123