BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 71

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


mere volebas, non «in alteros», sed aut «invicem,» aut «mu-
tuo,» aut «inter se emisso» dicendum fuit.
«Non nihil prius de expugnatione oppidi Ferdinandus agen-
dum statuit.» Improprie hoc verbo sepenumero uteris, quod tibi
turpissimum est historiam scribere volenti. Qui enim fieri po-
test, ut nescias illud interesse inter pugnare et espugnare, quod
inter orare et exorare, cum pugnare sit manus conserere, espu-
gnare vero pugnando vincere, quemadmodum exorare orando
impetrare dicimus?
«Cum cibis iam armisque defecti essent.» Hoc quidem mi-
nus eleganter a te dictum. Non enim «cibis», sed vel «com-
meatibus,» vel «re frumentaria» dicendum fuit, vel etiam «om-
ni humana ope destituti.» Huiuscemodi enim verbis frequenter
utuntur historici. Elegantius igitur si dixisses: «Cum non iam
solum commeatus, sed etiam arma deessent;» aut sic: «Cum
iam omni humana ope destituti essent.»
«Proceram scalam.» Improprie sane hoc abs te prolatum
est, ut omittam latinitatis vitium, quod scalam singulari numero
effers, cum tantum plurale veterum usu sit, ut dixi. Non enim
«Proceras scalas,» aut «proceram columnam» dicimus, sed
«longas scalas» et «longam columnam;» proceras autem alnos
vel abietes vel alias huiusmodi arbores natura non arte longas
appellamus, vel etiam hominis staturam. Virgilius: «Atque solo
proceras erigit alnos
.» Cicero in Catone maiore: «Cumque mi-
raretur et proceritatem arborum et directos in quincuncem or-
dines
.» Catullus: «Plangebant alie proceris tympana palmis
Quod etiam patet ex definitione Festi Pompei. Ait enim: «Pro-
cera prolixa esse in longum producta, quasi ex cera ob eius fa-
cultatem, id est vi propria.»
«Alio genere expugnationis.» Vitium proprietatis inexcusa-
bile, quod sepius incurristi. Non enim «expugnationis,» sed «op-
pugnationis» dicendum fuit.


pagina successiva »
 
p. 71