BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 73

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


Non «Mahometanos,» sed «Mauritanos,» vel «Afros Hispanie
incolas» appellare debuisti, et id esset elegantius.
«Quandoquidem non statim paruerunt, dixit se non relin-
quere eis nisi vestes.» Oelegantissimum historiographum! Puer
adhuc ad grammaticum proficiscens ista profecto non incultius
diceret. An tibi ita verba deficiunt, ut aliter dicere nescias?
Quanto elegantius si dixisses: «Quod vero non statim primo
imperatoris edicto in deditionem venerant, cum singulis tantum
vestimentis abeundi singulis potestatem fecit.»
«Quibus de tertia vigilia receptis conscensisque.» Et hoc
quoque improprie: neque enim dici potest equos ab illis receptos
fuisse, qui non venissent in hostium potestatem cum recipere
recuperare sit, vel periculo liberare. Cicero in Catone: «Nam
nisi tu amisisses, ego nunquam recepissem
.» Virgilius: «Fru-
gesque receptas et torrere parant flammis

«Reliquas virilibus partibus inter se dividendas censuit.» Vi-
rilibus partibus nunquam legi quod meminerim. Nec latine puto
in hanc sententiam proferri posse, sed viritim et equis portio-
nibus crebro repperi. Pro virili enim parte idem est, quod pro
viribus meis.
«Iubet bombardas ictus emittere.» Elegantius multo si di-
xisses: «Iubet tormentis muros quati:» quod verbum a maio-
ribus usitatum, etiam in iuniorum consuetudinem venit; cum sit
tomentum generale vocabulum omnium machinarum bellica-
rum ingentia saxa torquentium.
«Ut venator facit, qui dispositis per diversa loca retibus
interdum plus prede nanciscitur, ubi minus opinabatur.» Et hoc
quoque verbo nanciscitur imprudenter usus es, sicut etiam alibi:
neque enim nancisci invenire, sed adipisci dicimus. Non enim
habet, ut putas, significationem participii sui nactus. Nancisci-
tur enim qui acquirit, nactus vero qui invenit. Nec est mirandum


pagina successiva »
 
p. 73