BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 76

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


ubi probare niteris Hispaniam orbis terrarum caput et eam
trium partium, in quas mundus dividitur, esse maximam. Satis
enim fuerit, cum de Hispaniis solum mentio futura esset, Hispa-
niarum situm gentesque describere. Dicis te historiam incipere
et cosmographiam ingrederis, que res ab historiographi officio
separata est, nisi quantum pertinet ad eas regiones de quibus
scripturus sit, ut ante dixi. Est enim contra precepta narratio-
nis de brevitate, quod est, et si non ab ultimo initio repetemus.
«Verum sicut ad celum Hispania, quia vergit in occasum,
in dextra esse censenda est, ita ad ipsum orbem terrarum, quia
certissimum est caput, Europe caput nominari potest
.» Vehe-
menter erras, cosmographe, si putas Hispaniam quia in occa-
sum vergat, in dextra parte celi censendam esse. Qui enim mun-
di partes dimetiuntur, non ad antarticum polum, aut ad orien-
tem, sed ad articum, qui polus certissimus est, se convertunt.
Atque ita eorum dextra ad orientem, sinistra vero ad occiden-
tem vergit. Atque in hunc modum omnes celi terreque dimen-
siones a sanis hominibus fieri videas. Nec vero minus infirma
est altera ratio tua, qua probare niteris Hispaniam esse Europe
caput, quoniam nullis montibus nulloque flumine terminetur, ut
dicis. Tu qui logice repastinatorem te facis, nomen profecto
rei conveniens, hoccine consequens affirmabis? Hispania nullis
montibus nulloque flumine, sed aperto vasteque mari termina-
tur: igitur Hispania Europe est caput. Si hoc affirmas ad dia-
lecticum redi.
«Alter fratrum sperat se relicturum Mariam suam Castelle
reginam; cum alter fratrum, qui non sperabat, suam Mariam
relicturus esset. Ille putat se hos coniuges regni sui facturum
heredes, et hic qui non putabat sui facturus erat.» Huiuscemodi
exornatio aliena est a rerum gestarum expositione, que debet
esse pura et minime fucata. Convenit autem proprie confirmatio-


pagina successiva »
 
p. 76