BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius (Pseudo) - Catalepton » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 63

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


tum supinum, et ex eo parciturus participium trahi: in qua qui-
dem heresi te adhuc perstare deprehendi in hoc tuo preclarissi-
mo opere. Preterea sisto, –stis, statum supinum facere, cum
auctore Prisciano, nullum ex eo neque ex sterco oriatur supi-
num, ducaturque status, stata, statura, eodem Prisciano teste, a
statum, statu, eius verbi supino, quod est sto. Illud vero est
omnium vitiosissimum, quod dicis horresco, horrui preteritum
mittere et inchoativa preteritum habere, cum solum descisco,
auctore Prisciano, preteritum descivi faciat. Quod tamen, et id
est verisimilius, cum cetera eius forme verba preteritis careant,
a descio magis fieri putat. Sed his omissis ad operis tui disqui-
sitionem veniamus, quod maiori cura et studio excogitasse et
confecisse te verisimile est, quam ea, que disputationis causa
aliquando in medium protulisti; ut quo ingenio quave doctrina
sis et eloquentia a doctis hominibus iudicari possit. Quod opus
dicere non potes a te non esse editum, cum illud iam regi obtu-
leris et in eius bibliotheca iam pridem reponendum dederis. Pri-
mo autem loco quod ad elegantiam, secundo quod ad dignitatem
historie et ad artem attinet, errata tua demonstrabo. In operis
tui titulo, qui esse debet ab omni vitio purus et integer, sic
scribis:
«Tres libri historiarum Ferdinandi que gessit». Ut omittam
hoc loco quod ad explanationem attinet, in latinitate abs te ve-
hementer peccatum est. Antecedenti enim, quod est feminini
generis, relativum neutri generis reddidisti: quod etiam turpe
esset puero prima elementa discenti.
«Europam tertiam orbis terrarum esse partem fere tradi-
tum est, eamque Africa haud multo maiorem quam Asia mino-
rem». Magistrum te grammatice profiteris et ignoras hoc la-


pagina successiva »
 
p. 63