BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Averroes - In De divinatione per somnum » Facio, Bartolomeo Invective in Laurentium Vallam - p. 95

Facio, Bartolomeo

Invective in Vallam


ore, ut dici solet, pro clipeo utitur. Nec mirum. «Nam quis pec-
candi finem posuit sibi? Quando recepit eiectum semel attrita
de fronte ruborem?
» Ut ait satyrus noster. Sed desinam hoc
loco plura de vitiis tuis dicere, que quidem ipse corporis motus
clare indicat: erecta cervix, lingua loquax, gesticulatrix ma-
nus, gressus concitatior. Recognosce igitur aliquando te ipsum,
ut, te ipso cognito, alios non negligas. Ac tandem temeritate, in-
solentia, maledicentia et impudentia deposita, modestus et tem-
perans esse disce. Cuius consuetudinem vides omnes viri boni
aspernantur atque ut vesanum effugiunt. Hec ego abs te la-
cessitus, Laurenti, licet invitus, ac preter naturam et consuetu-
dinem meam scribere statui ut si quam mihi detrahendo volup-
tatem ebibisti, hanc totam male de te legenda evomas.

Bartholomaei Facii in Laurentium Vallam
invectiva secunda incipit


Statui quod promiseram prestare, Laurenti, ne quis me pu-
tet aut timore deterritum obticuisse, aut libros duos postremos,
quos de rege Ferdinando scripsisti reprehensione carere, in qui-
bus longe maiora vitia profecto repperi quam in primo, preser-
tim cum te audiam maledictis et obtrectationibus haud finem
facere, librumque meum De vite felicitate carpere atque con-
temnere; quem si scirem tibi probari vererer sane, ne sapien-
tibus improbaretur: ut nullum mihi firmius maiusve argumen-
tum relinquatur ipsum improbandum non esse, quam quod illum
improbes. Quippe cum nullius iudicii sis, ita etiam habeare, ab
his presertim qui excellenti ingenio ac doctrina prediti iudicio
pollent. Neque enim quisquam eorum est, qui non intelligat mor-


pagina successiva »
 
p. 95