BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Grassi, Orazio Libra - p. 154

Grassi, Orazio

Libra astronomica ac philosophica


mihi abunde suppeditat? Nihil apud illum verius, quam Lunam non asperam
modo esse, sed, alterius Telluris in modum, Alpes suas, Olympum, Caucasum
suum habere, in valles deprimi, in campos latissimos extendi, Lunae certe montes
in Luna desiderari non posse icona nota . An non caeleste corpus ac nobilissimum est
Luna? Numquid non longe nobilius quam caelum ipsum, quo veluti curru vehitur,
quod veluti domum inhabitat? Cur igitur Luna tornata non est, sed aspera ac
tuberosa? Stellae ipsae an non, Galilaeo teste, figura varia atque angulari con-
stant icona nota ? Quid autem inter sublimes substantias nobilius? Addo etiam, ne Solem
quidem, si aspectui credas, hanc adeo nobilem figuram sortitum; dum in illo
faculae quaedam conspiciuntur reliquis longe partibus clariores, quae vel asperum,
vel non aeque undique lumine perfusum, eumdem ostendunt. Quare si nihil haec
Galilaei ratio persuadet, licetque in concavo lunari asperitatem admittere, nemo,
arbitror, negabit, ad eius motum ferri exhalationes atque aėrem posse. Asperi-
tatem autem hanc admittendam non esse, non facile probabit Galilaeus. Illud
hoc loco omittendum non est, quod in Epistola 3 ad Marcum Velserum ipse
habet, hoc est, solares maculas fumidos vapores esse, ad motum solaris corporis
circumductos. Vel igitur solare corpus politum est ac laeve, et non poterit huius-
modi vapores circumferre: vel asperum est et tuberosum, atque ita nobilissimum
inter caelestia corpora neque sphaericum est nec politum. Praeterea, in Epi-
stola 2 ad eumdem Marcum
ait: «Solem circa suum centrum ad ambientis
motum rotari; corpus autem ambiens ipso etiam aėre longe tenuius esse debet
».
Quare, si corpus solare solidum ad motum circumfusi corporis rarissimi et tenuis-
simi movetur, non video cur postea caelum ipsum solidum motu suo secum rapere
non possit corpus inclusum quamvis tenuissimum, quale est sphaera elementaris icona nota .


pagina successiva »
 
p. 154