BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Sophista » Grassi, Orazio Libra - p. 162

Grassi, Orazio

Libra astronomica ac philosophica


ditas: neque enim video, quonam alio id modo aptius ac diligentius inquiram icona nota .
Deinde vero, si adeo exigua est haec partium iactura ut sensu percipi nequeat,
cur tantum caloris excitavit? Praeterea, dum ferrum lima expolitur, calefit quidem,
minus tamen aut certe non plus quam cum malleo validissime tunditur; et tamen
maior longe partium deperditio ex limatura quam ex contusione existit icona nota .
Ego igitur multum conferre arbitror, ad maiorem minoremve calefactionem
corporum attritorum, qualitates eorumdem, sint ne videlicet illa calidiora an fri-
gidiora icona nota , remque hanc ex multis aliis pendere, de quibus statuere adeo facile
non sit. Nam si ferulas duas, corpora levissima ac rarissima, mutua aut alterius
ligni confricatione attriveris, ignem brevi concipient: non idem in lignis aliis
accidit, durioribus ac densioribus, quamvis eadem diutius ac vehementius atteri
consumique contingat. Seneca certe, «Facilius, inquit, attritu calidorum ignis
existit
»; ex quo fieri ait, ut aestate plurima fiant fulmina, quia plurimum calidi
est icona nota . Praeterea, ferreus pulvis in flammam coniectus exardescit, non vero qui-
cumque alius pulvis e marmore. Quare si in aėre plurimum exhalationum cali-
darum fuerit, eumdemque ex vehementi aliquo motu atteri contigerit, non video
cur calefieri atque etiam incendi non possit: tunc enim, cum rarus sit ac siccus icona nota
multumque admixtum calidi habeat, ad ignem concipiendum aptissimus est.
Quamvis autem exemplum Aristotelis de sagitta, cuius ferrum motu incaluit,
Galilaeus irrideat atque eludere tentet, non tamen id potest: neque enim Aristo-
teles unus id asserit, sed innumeri pene magni nominis viri huiusmodi exempla
(earum procul dubio rerum, quas ipsi aut spectassent, aut a spectatoribus acce-
pissent) prodiderunt icona nota . Vult hic Galilaeus, aliquos nunc proferam e plurimis qui


pagina successiva »
 
p. 162