BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Grassi, Orazio Libra - p. 163

Grassi, Orazio

Libra astronomica ac philosophica


hoc non vere minus quam eleganter affirmant? Ordiar a poėtis, iis contentus
quorum auctoritas, quia rerum naturalium cognitione perbene instructi sunt, in
rebus gravissimis afferri ac magni fieri solet. Et sane Ovidius, non poėticae solum
sed mathematicorum etiam ac philosophiae peritus, non sagittas modo, sed plum-
beas glandes, fundis Balearicis excussas, in cursu saepe exarsisse testatur icona nota . In
libris enim Metamorphoseon haec habet:
Non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
Funda iacit: volat illud et incandescit eundo,
Et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.

Paria his habet Lucanus, ingenio doctrinaque clarissimus:
Inde faces et saxa volant, spatioque solutae
Aėris et calido liquefactae pondere glandes.

Quid Lucretius, non minor et ipse philosophus quam poėta? nonne pluribus in
locis idem testatur?
...........plumbea vero
Glans etiam longo cursu volvenda liquescit;

et alibi:
Non alia longe ratione, ac plumbea saepe
Fervida fit glans in cursu, cura multa rigoris
Corpora demittens ignem concepit in auris.

Idem innuit Statius, dum ait:
.....arsuras caeli per inania glandes.
Quid de Virgilio, poėtarum maximo? non ne bis hoc ipsum disertissime affirmat?
Dum enim ludos Troianorum describit, de Aceste ita loquitur:
Namque volans liquidis in nubibus arsit arundo,
Signavitque viam flammis, tenuesque recessit
Consumpta in ventos;

alio vero loco, de Mezentio sic:
Stridentem fundam, positis Mezentius armis,
Ipse ter adducta circum caput egit habena,
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, et multa porrectum extendit arenat icona nota .


pagina successiva »
 
p. 163