BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedo » Grassi, Orazio Libra - p. 165

Grassi, Orazio

Libra astronomica ac philosophica

litudo postulat exercitati, etiam crudum ovum impetu illo coxerunt icona nota ». Haec
ille. Iam vero si quis tantarum causas rerum inquirat, audiat Senecam philo-
sophum, quando hic inter caeteros Galilaeo probatur, de his philosophice dispu-
tantem. Ille enim, ex sententia, primum, Posidonii, «In ipso aėre, inquit, quid-
quid attenuatur, simul siccatur et calet
» ex sua vero sententia, «Non est,
inquit, assiduus spiritus cursus, sed quoties fortius ipsa iactatione se accendit,
fugiendi impetum capit
». Sed longe haec apertius alibi, ubi fulminis causas
inquirens, «Id evenit, inquit, ubi in ignem extenuatus in nubibus aėr verti-
tur, nec vires quibus longius prosiliat invenit
» (audiat iam quae sequuntur
Galilaeus, sibique dicta existimet icona nota ): «non miraris, puto, si aėra aut motus
extenuat, aut extenuatio incendit; sic liquescit excussa glans funda, et attritu
aėris velut igne distillat
». Nescio sane, an diserte magis aut clarius
dici unquam id posset icona nota . Sive igitur poėtarum optimis, sive philosophis
credas icona nota , vides, quicumque hac de re dubitas, atteri posse per motum aėrem,
atque ita incalescere, ut vel plumbum eius calore liquescat. Nam quis hic
existimet, viros virorum florem eruditissimorum, cum de iis loquerentur quorum
in re militari quotidianus erat etiam tunc usus, egregie adeo atque impudenter
mentiri voluisse? icona nota Equidem non is sum, qui sapientibus hanc notam inuram icona nota .


pagina successiva »
 
p. 165