BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Grassi, Orazio Libra - p. 114

Grassi, Orazio

Libra astronomica ac philosophica


magni nominis viro haec displicerent; deinde consolationis loco fuit, ab eodem
Aristotelem ipsum icona nota , Tychonem, aliosque, non multo mitius hac in disputatione
habitos: ut sane non aliae iis texendae forent apologiae, quibus communis cum
summis ingeniis causa satis, vel ipsis silentibus, apud aequos aestimatores pro se
ipsa peroraret icona nota . Sed quando sapientissimis etiam viris operae pretium visum
est, ut esset saltem aliquis, qui Galilaei disputationem icona nota , tum in iis quibus
aliena oppugnat, tum etiam in iis quibus sua promit, paulo diligentius expen-
deret; utrumque mihi paucis agendum statui, rem quamplurimis pergratam me
facturum sperans, quibus Galilaei factum nullo nomine probari potuit: quod
tamen in hac disputatione ita praestabo, ut abstinendum mihi ab iis verbis per-
petuo duxerim, quae exasperati magis atque iracundi animi, quam scientiae,
indicia sunt. Hunc ego respondendi modum aliis, si qui volent, facile concedam.
Agite igitur, quando ille etiam per internuncios atque interpretes rem agi
iubet, ut propterea non ipse per se, sed per Consulem Academiae Marium sui
secreta animi omnibus exposuerit, liceat etiam nunc mihi, non quidem Consuli,
sed tamen mathematicarum disciplinarum studioso, ea quae ex Horatio Grassio
Magistro meo de nuperrimis eiusdem Galilaei inventis audierim, non uni tantum
Academiae, sed reliquis etiam omnibus qui latine norunt, exponere. Neque hic
miretur Marius, Consule se praetermisso, cum Galilaeo rem transigi. Primum,
enim, Galilaeus ipse, in litteris ad amicos Romam datis, satis aperte disputa-
tionem illam ingenii sui foetum fuisse profitetur; deinde, cum idem Marius perin-
genue fateatur, non sua se inventa, sed quae Galilaeo veluti dictante excepisset,
summa fide protulisse, patietur, arbitror, non inique, cum Dictatore potius me
de iisdem, quam cum Consule, interim disputare.
Dolet igitur, primo, se in Disputatione nostra male habitum, cum de tubo


pagina successiva »
 
p. 114