BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Grassi, Orazio Libra - p. 135

Grassi, Orazio

Libra astronomica ac philosophica


esse, quae, per alterius luminis refractionem ostentata verius quam facta, umbrae
potius luminosorum corporum quam luminosa corpora dicenda videntur; qualia
sunt irides, coronae, parelia, aliaque hoc genus multa. Quod vero spectat ad
posterius, affirmat icona nota , motum cometarum rectum semper fuisse ac
Terrae superficiei perpendicularem: quibus in medium prolatis, aliorum facile
sententias se labefacturum existimavit. Nos, quantum hisce opinionibus tribuen-
dum sit, paucis in praesentia ac sine ullo verborum fuco (quando satis sibi ornata
est, vel nuda, veritas) videamus: et quamquam perdifficile est duo haec dicta
complecti singillatim, cum adeo inter se connexa sint ut alterum ab altero pen-
dere ac mutuam sibi adiumenti vicem rependere videantur, curabimus tamen ne
quid iacturae lectoribus hinc existat.
Quare contra primum Galilaei dictum affirmo, cometam inane lucis figmentum,
spectantium oculis illudens, non fuisse: quod nullo alio egere argumento apud
eum existimo, qui vel semel cometam ipsum tum nudis oculis tum optico tubo
inspexerit. Satis enim vel ex ipso aspectu se se huius natura luminis prodebat,
ut ex verissimorum collatione luminum iudicare facile quivis posset, fictumne
esset an verum quod cerneret icona nota . Sane Tycho, dum Thaddaei Hagecii observa-
tiones examinat, haec ex eiusdem epistola profert: «Corpus cometae iis diebus
magnitudine Iovis ac Veneris stellam adaequasse, et luce nitida ac splendore
eximio eoque eleganti et venusto praeditum fuisse, et puriorem eius substan-
tiam apparuisse quam ut pure elementaribus materiis quadraret, sed potius
caelestibus illis corporibus analogam extitisse
». Quibus postea haec Tycho sub-
dit: «Atque in hoc sane rectissime sensit Thaddaeus, et vel inde etiam non
obscure concludere potuisset, minime elementarem fuisse hunc cometam
» icona nota .
Quia tamen toto eo tempore quo noster hic fulsit, Galilaeus, ut audio, lecto
affixus ex morbo decubuit, neque ei unquam fortasse per valetudinem licuit corpus
illud pellucidum oculis intueri, aliis propterea cum illo agendum esse duximus


pagina successiva »
 
p. 135