BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Telesio, Bernardino De rerum natura [1586] - p. 749

Telesio, Bernardino

De rerum natura juxta propria principia [1586]


audiens vel cogitans nullo admittit negotio, non secus ac quae sensit
percepitque, nihil scilicet iis repugnantia nihilque dissidentia, at longe
simillima, pene et eadem; et quae denique esse nihil anima ambigat, si
non sensu penitus percepta, at eo minus cujus, ut dictum est, rationem
haberi nolit: haec quoque postulat; et si talia non sunt, nec postulanda
sunt; postulat autem vel demonstrare impotens vel negligens a sensu
pene percepta. Postulat itaque Euclides lineas concursuras, in quas, quae
incidit, recta duos angulos, duobus rectis minores, eadem ex parte effe-
cerit: quod nimirum futurum ipsis, si in immensum lineae protrahan-
tur, intueri licet oculis, demonstrare longe esset laboriosum. Longo ita-
que sermone a Ptolemaeo factum tradunt. Illud forte non oportebat;
rectos scilicet angulos omnes sibi invicem aequales esse: neque enim
aeque sensui patere et facillime demonstrari posse videtur. Esto enim
super lineam AB linea CD et super lineam EF linea GH, ad aequales
utraque rectosque incidat angulos; angulus itaque ADC aequalis sit an-
gulo CDB, et EHG aequalis angulo GHF, rectique omnes; tum lineae
EF et GH lineis AB et CD angulique EHG, GHF angulos ADC, CDB
superponantur; si linea GH super lineam CD non cadat unaque illi fiat,
nec angulus EHG angulo ADC congruat idemque illi sit, sed linea HG
seorsum a linea CD cadat, veluti linea GD; erit utique angulus GDB
aequalis angulo GDA, major itaque angulo ADC proptereaque et <an-
gulo> CDB, pars nimirum toto.
Recte illud Euclides, duas videlicet rectas superficiem non con-
cludere: neque enim superficies, quae rectis duabus contineatur, con-
specta est ulla umquam, at neque contineri posse ullam imaginari licet.
At et alia sunt, quae quantitatibus inesse omnibus omnibusque accidere
nullus ignorat, nec qui quantitatem conspexit, ignorare potest ullus;
veluti totum sui parte majus esse; et quae uni atque eidem aequalia
sunt, inter se aequalia esse; vel solo scilicet percepta sensu vel eorum,
quae sensu percepta sunt, similitudine, quae neminem latere queat et


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 749 [III, 176]