BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ocellus Lucanus - De universi natura » Telesio, Bernardino De rerum natura [1586] - p. 750

Telesio, Bernardino

De rerum natura juxta propria principia [1586]


quae nihil quaesita omnibus sese ipsa ostendat aperiatque. Haec itaque
quoque ponit, et sensu in singularibus percepta omnibus, universali
attribuit magnitudinis naturae. Quoniam scilicet quaecumque conspecta
sunt, ea omnia tota ipsa quavis sui parte majora visa sunt; propterea
totum omne sui parte majus esse enuntiat. Quae praeterea uni atque
eidem aequalia sunt, inter se aequalia ponit; magnitudo enim utrique
par veluti utriusque mensura facta aeque utrumque continet. Tum
praeterea quod quae sibi ipsis aequales sunt res, ubi sibi ipsis appli-
cantur, nihil altera alteram excedit, sed quoad magnitudinem una ea-
demque utraque videtur; et quae igitur uni atque eidem aequales sunt,
unae atque eaedem videntur; sibi etiam ipsis unae eaedemque videantur
necesse est.
His positis principiis, quae, ut visum est, vel a sensu habentur
vel ex iis, quae sensus percepit, pendent nulloque innotescunt labore,
ex horum similitudine et ea, quae sensui ignota sunt, inquirit et modo,
qui dictus est, sentit. Super datam itaque rectam lineam terminatam
triangulum aequilaterum constituere inquirens edocensque, linea, inquit,
super quam triangulus aequilaterus constituendus est, esto AB; altero
ejus puncto A centro, spatio vero AB, circulus describatur BCE; tum
rursus B centro, spatio vero BA, circulus describatur ACD; a puncto
ubi se circuli contingunt, quod C est, ducantur ad centra A et B lineae
CA et CB. Quoniam igitur linea AB lineae BC aequalis est (utraque
enim a centro circuli ACD ad ejus circumferentiam), et lineae itidem
AC (nam utraque a centro <circuli> BCE ad ejus circumferentiam), et
lineae igitur BC et AC inter se aequales; uni enim atque eidem AB utra-
que aequalis. Aequilaterus igitur triangulus super datam rectam lineam
AB constitutus est.


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 750 [III, 178]