BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Telesio, Bernardino De rerum natura [1586] - p. 359

Telesio, Bernardino

De rerum natura juxta propria principia [1586]


Esto circulus ABC, punctus ad verticem A, super-
ficies, cui directus is imminet, (liceat autem superfi-
ciei loco diametrum ponere: simili enim modo ratio
conficitur, figura vero multo commodius describitur
spectaturque), esto ea vero BDC, et punctus D ejus
sit medium circulique centrum. Feraturque a puncto
A et a sole, ibi existente, directa lux EAFD; neque
enim lineae instar, latitudinis scilicet expers, sed am-
pla et qualis accedit ponenda est lux. Manifestum
utique est, quod lux EAFD, propterea quod super-
ficies FD, ad quam delata est, soli ejusque parti,
e qua dicta lux emanat, ex aequo subjacet, directa
ad eam accedit nihilque alia sui parte brevior, lon-
gior alia, sed sibi ipsi aequa omnis; et extrema ejus
facies, quae in superficie FD fit, veluti et superficies
ipsa solis parti, e qua emanat, aeque distans parallela-
que utriusque fit axis, et eundem is spectat punctum,


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 359 [II, 72]