BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orationes » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 181

Ficino, Marsilio

In Convivium


sibi congruum moveant, vix ad animam usque perveniunt mini-
meque illi tamquam minime similia placent. Tres vero superiores,
a materia remotissime, anime multo magis conveniunt resque
eas capiunt que corpus quidem parum admodum animam vero
vehementissime moveant. Quippe odores, sapores, calor atque
similia corpori aut nocent plurimum aut prosunt; paulum quid
ad animi aut ammirationem aut iudicium conferunt ac modice
ab illo desiderantur. Ratio autem incorporee veritatis, colores
figureque et voces corpus aut nihil aut vix et minimum movent.
Animi vero aciem ad indagandum potissimum acuunt atque eius
ad se desiderium rapiunt. Animi cibus est veritas. Ad eam inve-
niendam oculi, ad discendam aures magnopere conferunt. Igitur
que ad rationem, visum, auditum pertinet gratia suiipsius affec-
tat, quasi proprium alimentum. Que vero sensus tres alios
movent, corpori vel nutriendo vel fovendo vel generando magis
necessaria sunt. Ea itaque animus non sui sed alterius, id est,
corporis causa querit. Amare autem ea dicimur que propter nos
metipsos desideramus, que autem propter aliud quiddam cupi-
mus minime. Merito igitur amorem ad scientias, figuras et voces
dumtaxat volumus pertinere. Atque iccirco gratia illa solum que
in tribus iis reperitur, animi virtute, figura, voce, quia maxime
animum provocat a καλέω quod voco significat κάλλος id est, icona nota
provocatio nominatur. Κάλλος vero grece, pulchritudinem latine
significat. Gratus quidem nobis est mos verus et optimus animi;
grata corporis spetiosi figura; grata vocum concinnitas. Cumque
tria hec animus, utpote sibi cognata et quodammodo incorporea,
pluris admodum, quam tria reliqua faciat, consentaneum est ut
avidius adsciscat, ardentius complectatur, vehementius ammire-
tur. Atque hec ipsa seu virtutis, seu figure, sive vocum gratia,
que animum per rationem vel visum vel auditum ad se vocat et
rapit, pulchritudo rectissime dicitur. Atque he tres ille gratie sunt,
de quibus sic Orpheus:
Ἀγλαίη τε Θάλεια καὶ Εὐφροσύνη πολύολβε
Splendor, viriditas, letitiaque uberrima.
icona nota


pagina successiva »
 
p. 181