BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Theages » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 196

Ficino, Marsilio

In Convivium


potentia surrepit. Quippe cum lumen illud a deo descendens non
tanta claritate recipiatur a mente natura sua obscura, quanta a
deo tribuitur. Cogitur enim pro nature sue capacitate recipere.
Ideo violentia nature suscipientis fit lumen obscurius. Huic neces-
sitati amoris succedit iterum principatus. Illa, siquidem primo
hoc dei fulgore accensa, ardentius in eum reflectitur et, hac quasi
scintilla luminis instigata, totam expetit luminis plenitudinem.
Hinc et deus providentie sue benignitate ultra primum illud natu-
rale lumen, divinuni quoque largitur. Atque ita sibi invicem
alterne succedit amoris necessitatisque potentia. Que quidem
successio in divinis, nature origine fit; in aliis, temporis inter-
vallis. Ita tamen ut amor primus sit omnium atque novissimus.
De animo quoque et ceteris que a deo fiunt, quoad duo hec impe-
ria similiter iudicandum. Iccirco, si absolute loquamur, anti-
quius est amoris quam necessitatis imperium, cum ilius in deo,
huius in rebus creatis potestas incipiat. Si de rebus a deo creatis
intelligamus, necessitatis tyrannis regnum antecedit amoris, cum
res ipse prius necessitate procedant atque degenerent procedendo
quam ad patrem suum amore se vertant.
Duo hec imperia duobus hymnis cecinit Orpheus. Necessitatis
imperium ita in Noctis hymno;
δεινὴ γὰρ ἀνάγκη πάντα κρατύνει
Gravis necessitas omnibus dominatur.

Amoris autem regnum ita in Veneris hymno:
καὶ κρατέεις τρισσῶν μοιρῶν, γεννᾶς δὲ τὰ πάντα
Tribus fatis imperas et generas omnia.

Divine Orpheus duo regna posuit et ea invicem comparavit pre-
posuitque amorem necessitati, cum dixit illum tribus satis, in
quibus consistit necessitas, imperare.


pagina successiva »
 
p. 196