BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Politicus » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 145

Ficino, Marsilio

In Convivium



Oratio secunda


Caput I
Deus est bonitas, pulchritudo,
iustitia, principium, medium, finis


Trinitatem Pythagorici philosophi rerum omnium mensuram esse icona nota
Voluerunt, ob eam arbitror rationem, quod deus ternario numero
res gubemat, atque etiam res ipse ternario numero terminantur.
Hinc Maronis illud:
Numero deus impari gaudet.
Nempe summus ille auctor primo singula creat, secundo rapit,
tertio perficit. Singula quoque imprimis ab illo perrenni fonte
effluunt, dum nascuntur, deinde in eundem refluunt dum suam
illam originem repetunt, postremo perficiuntur, postquam in
suum principium re dierunt. Hoc vaticinatus Orpheus, Iovem
principium mediumque et finem universi
vocavit. Principium, ut
producit; medium, ut producta retrahit ad seipsum; finem, prout
redeuntia perficit. Hinc regem illum universorum, bonum, pulch-
rum, iustum, quod sepe apud Platonem dicitur, possumus nuncu-
pare. Bonum, inquam, ubi creat; ubi allicit, pulchrum; ubi pro
cuiusque merito perficit iustum. Pulchritudo igitur, cuius allicere
proprium est, inter bonitatem iustitiamque locatur. A bonitate
quidem effluit, profluit ad iustitiam.


pagina successiva »
 
p. 145