BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Origenes - In Evangelium Johannis » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 146

Ficino, Marsilio

In Convivium



Caput II
Quo pacto divina pulchritudo amorem parit


Divina vero hec speties in omnibus amorem, hoc est, sui desi-
derium procreavit. Quoniam si deus ad se rapit mundum mun-
dusque rapitur, unus quidam continuus astractus est a deo inci-
piens, transiens in mundum, in deum denique desinens, qui quasi
circulo quodam in idem unde manavit iterum remeat. Circulus
itaque unus et idem a deo in mundum, a mundo in deum, tribus
nominibus nuncupatur. Prout in deo incipit et allicit, pulchri-
tudo; prout in mundum transiens ipsum rapit, amor; prout in
auctorem remeans ipsi suum opus coniungit, voluptas. Amor igi-
tur in voluptatem a pulchritudine desinit. Id sibi voluit Hierothei
et Dionysii Aeropagite hymnus ille preclarus; ubi sic hi theologi
cecinerunt: Amor circulus est bonus a bono in bonum perpetuo
revolutus.
Necessario enim bonus est amor, cum a bono natus
revertatur in bonum. Idem enim deus est, cuius spetiem deside-
rant omnia, in cuius possessione omnia requiescunt. Inde igitur
desiderium nostrum accenditur. Ibi amantium ardor quiescit, nec icona nota
extinguitur, sed impletur. Nec iniuria soli deum comparat Diony-
sius quia quemadmodum sol illuminat corpus et calefacit, ita
deus animis veritatis claritatem prebet et caritatis ardorem. Hanc
utique comparationem ex Platonis libro de Republica sexto, hoc
quo dicam modo colligimus.
Sol profecto corpora visibilia et oculos videntes procreat, oculis,
ut videant, lucidum infundit spiritum, corpora, ut videantur,
coloribus pingit. Neque tamen proprius oculis radius, propriive
corporibus colores ad visionem perficiendam sufficiunt, nisi lumen
ipsum unum supra multa, a quo multa et propria lumina oculis et
corporibus distributa sunt, adveniat, illustret, excitet atque
roboret.
Eodem modo primus ille actus omnium, qui deus dicitur, spe-
tiem actumque rebus singulis producendo largitus est. Qui sane


pagina successiva »
 
p. 146