BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 243

Ficino, Marsilio

In Convivium


fertur atque irsutum, extenuatum inedia, incuria sordidum.
Nudum preterea, id est, simplici et veteri opertum palliolo. Sine
calceis incedentem, ita semper solitum incedere Socratem apud
Platonem Phedrus ostendit. Humilem perque infima volantem,
humi semper Socratis defixus erat aspectus, ut ait Phedon. Loca
insuper vilia frequentabat, aut enim in Simonis coriarii aut in
sculptorum officinis obversabatur. Rusticis et incomptis utebatur
vocabulis, quod illi obiicit Callicles in Gorgia. Adeo preterea
mitis, ut multis lacessitus iniuriis, sepe etiam pulsatus, ne
commotus quidem animo fuisse tradatur. Sine domicilio. Interro-
gatus Socrates cuias esset: Mundanus inquit. Ibi enim patria,
ubi bonum. Sed neque huic proprii lares neque mollis lectus
neque pretiosa supellex. Ad fores, in via, sub divo dormiens. Hec
apertum pectus et cor patens omnibus in Socrate nostro signifi-
cant. Preterea quod et visu delectabatur atque auditu, que fores
animi sunt, quod etiam securus et intrepidus incedebat, iacebat-
que etiam, si oportuisset, pallio obvolutus ubique.
Semper egenus. Quis nesciat Socratem sculptoris et obstetricis
fuisse filium et usque in senectuten in sculpendis lapidibus manu
propria victum quesisse, nec habuisse unquam unde se satis et
filios aleret? Hic inopiam sue mentis passim confitebatur,
interrogans omnes, nihil scire se predicans. Virilis. Erat enim
constantis animi invicteque sententie qui etiam Archelaum Mace-
donem et Scopam Crannonium Eurylochumque Larisseum
asper natus est alto animo, cum ab eis missas pecunias non acce-
pit neque ipse ad eos voluit proficisci. Audax feroxque. Quanta
eius fuerit in rebus bellicis fortitudo, Alcibiades in Convivio expli-
cat copiosissime, cui Socrates cum in Potidea vicisset victoriam
sponte dicitur concessisse. Vehemens. Erat quippe, ut recte Zopy-
rus physionomus iudicaverat, concitatissimus. Sepe vero inter
loquendum, agente id orationis vehementia, iactare digitos sole-
bat et crines vellere. Facundus. Huic rationes in utramque par-


pagina successiva »
 
p. 243