BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 249

Ficino, Marsilio

In Convivium


petit precordia, quorum ebetudine fit compactior et in priorem
Phedri relabitur sanguinem, ita ut Phedri sanguis, quod mirum
est, iam in corde sit Lysie. Hinc ad clamorem confestim pro-
rumpit uterque Lysias ad Phedrum: O cor meum, Phedre, caris-
sima viscera. Phedrus ad Lysiam: O spiritus meus, o meus sanguis
Lysia. Sequitur Phedrus Lysiam, quia cor suum poscit humorem.
Sectatur Phedrum Lysias, quia sanguineus humor vas proprium
postulat, suam exigit sedem. Verum Lysias Phedrum sectatur
ardentius. Facilius enim cor sine minima humoris sui particula
quam humor ipse sine corde proprio vivit. Rivus fonte magis
quam fons rivulo indiget. Igitur ut ferrum qualitate magnetis
accepta ad lapidem hunc trahitur quidem, lapidem vero non
attrahit, ita Lysias Phedrum magis quam Phedrus Lysiam
sequitur.

Caput V
Quam facile amore irretiamur


An potest, dixerit quispiam, tenuis radius, levissimus spiritus,
pauculus sanguis Phedri tam cito, tam vehementer, tam perni-
tiose totum Lysiam inquinare? Hoc utique mirum non videbitur,
si ceteros morbos qui contagione nascuntur considerabitis, si
pruritum, si scabiem, si lepram, pleuresim, phtisim, disenteriam,
lippitudinem, epidimiam. Amatoria vero contagio facile fit et
gravissima omnium pestis evadit. Quippe spiritalis vapor ille san-
guisque ab adolescente seniori prorsus iniectus, quatuor habet,
ut supra diximus, qualitates. Clarus est, subtilis, calidus atque
dulcis. Quia clarus, oculorum et spirituum claritati in seniore
maxime consonat, blanditur et allicit. Quo fit ut avide ab illis
hauriatur. Quia subtilis, celerime convolat in precordia. Inde
facilime per venas et arterias in corpus permanat universum.
Quia calidus, vehementer agit et movet et fortius senioris sangui-
nem inficit eumque in suam convertit naturam. Quod ita Lucre-
tius tetigit:
Hinc illa te primum Veneris dulcedinis in cor
Stillavit gutta et successit frigida cura.


pagina successiva »
 
p. 249