BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 251

Ficino, Marsilio

In Convivium



Caput VI
De miro quodam effectu vulgaris amoris


Dicamne, o viri castissimi, quod sequitur, an potius preter-
mictam? Dicam certe postquam res ipsa postulat, et si dictu videtur
absurdum. At enim quis turpia non turpiter dixerit? Tanta per-
mutatio senioris hominis vergens ad iunioris similitudinem facit
ut iste totum sui corpus in illum transferre et totum illius in se
transfundere studeat, ut vel recens humor vasa recentia, vel vasa
teneriora teneriorem consequatur humorem. Hinc multa inter
se turpissime facere compelluntur. Cum enim genitale semen a
toto corpore defluat, solo huius iactu vel tractu totum corpus
tradere se posse confidunt et totum accipere. Id in se ipso philo-
sophus epicureus ille persensit Lucretius amantium omnium
infelicissimus:
Sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
Sive puer membris muliebribus hunc iaculator
Seu mulier toto iactans de corpore amorem
Unde feriotur, eo tendit, gestitque cohire.
Et iacere humorem in corpus de corpore eductum.

...................................................................
Affingunt avide corpus, iuguntque salivas
Oris et inspirant pressantes dentibus ora
Nequicquam, quoniam nil inde abradere possunt
Nec penetrare et abire in corpus corpore toto.
Nam facere interdum velle et certare videntur.
Usque adeo cupide Veneris compagibus herent
Membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.

Hec Lucretius Epicureus. Quod etiam totum in se capere ama-
tum amantes cupiant, Arthemisia Mausoli regis Carie uxor osten-
dit, que supra affectionis humane fidem virum suum amavisse
dicitur, eiusque defuncti corpus redegisse in pulverem et aque
inditum ebibisse.


pagina successiva »
 
p. 251