BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 138

Ficino, Marsilio

In Convivium


secuntur. Hec si bona sint, rem ipsam laudat; sin mala, vitu-
perat. Ea igitur perfecta laudatio est, que precedentem rei recen-
set originem, presentem formam narrat, sequentes ostendit even-
tus. Ab antecedentibus res queque laudatur ut nobilis, a presen-
tibus ut magna, a sequentibus utilis. Quare ex tribus illis tria
hec in laudibus concluduntur: nobilitas, magnitudo atque uti-
litas.
Ideo Phedrus noster imprimis presentem amoris excellentiam
contemplatus magnum deum vocavit. Adiunxit Diis hominibusque
mirandum.
Nec iniura. Nam ea proprie que magna sunt ammi-
ramur. Magnus ille quidem, cuius imperio homines et dii, ut
aiunt, omnes subiciuntur. Nam tam dii apud veteres quam
homines amant. Quod Orpheus Hesiodusque significant, dicentes
mortalium et immortalium mentes ab amore domari. Ammirandus
preterea dicitur. Quoniam illud quisque amat, cuius pulchritu-
dinem ammiratur, Dii quidem, sive, ut nostri dicunt, angeli
divinam pulchritudinem, homines corporum spetiem ammirantur
et amant. Atque hec quidem laus amoris est a presenti excel-
lentia, que ipsum comitatur, deducta. Laudat deinde hunc ab
antecedentibus Phedrus, cum deorum omnium esse asserit anti-
quissimum. In quo nobilitas amoris effulget, cum prisca eius origo
narratur. Laudabit tertio a sequentibus, ubi mirifica eius ab
eventu apparebit utilitas. Sed de prisca et nobili eius origine
primum, deinde de futura utilitate tractabimus.

Caput III
De origine amoris


Orpheus in Argonautica, cum de rerum principiis coram Chi-
rone heroibusque cantaret, Mercurii Trismegisti theologiam secu-
tus, chaos ante mundum posuit, et ante Saturnum, Iovem cete-
rosque deos amorem in ipsius chaos sinu locavit his verbis:
πρεσβὑτατόν τε κα,ὶ αὐτοτελῆ πολύμητιν Ἔρωτα


pagina successiva »
 
p. 138