BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 161

Ficino, Marsilio

In Convivium


spetie, eiusdem spetiei animalia sese mutua con suetudine semper
adsciscunt. Ubi amor ad equalia similiaque conspicitur. Cui nam
igitur dubium erit, quin amor omnibus ad omnia sit ingenitus?
Atque id est quod Dionysius Areopagita in libro De divinis nomi-
nibus
ex Hierothei mente his verbis significavit.
Amorem sive
divinum sive angelicum sive spiritalem sive animalem sive natu-
ralem dixerimus, insitivam quamdam intelligamus commiscen-
temque virtutem, que superiora quidem ad inferiorum providentiam
movet, equalia rursus ad socialem sui invicem communionem conci-
liat, Ac postremo inferiora queque ammonet, ut ad potiora subli-
mioraque convertantur
. Hec ille.

Caput II
Amor est auctor omnium et servator


Secundum vero illud nostre orationis membrum, quo amor effec-
tor omnium et servator est dictus, ita probatur. Cupiditas per-
fectionis proprie propagande amor quidam est. Absoluta perfectio,
in summa est dei potentia. Eam divina intelligentia contemplatur.
Atque inde voluntas eamdem cupit extra se propagare. Ex quo
propa gandi amore creata ab eo sunt omnia. Iccirco Dionysius
noster: divinus, inquit amor non permisit regem omnium sine ger-
mine in se ipso manere.
Idem propagationis instinctus omnibus ab
illo primo auctore est inditus. Per hunc sancti illius spiritus celos
movent et sequentibus omnibus sua munera largiuntur. Per hunc
sidera lumen suum in elementa diffundunt. Per hunc ignis sui
caloris communione aerem movet, aer aquam, aqua terram. Ac
versa vice terra ad se trahit aquam, hec aerem, ille ignem, herbe
queque et arbores cupide sui seminis propagandi, sui similia
gignunt. Animalia quoque bruta et homines eiusdem cupiditatis
illecebris ad procreandam sobolem rapiuntur.


pagina successiva »
 
p. 161