BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Physica » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 162

Ficino, Marsilio

In Convivium


Quod si amor omnia facit, servat etiam omnia. Eiusdem enim
semper est effectionis et conservationis officium. Nempe similia
similibus conservantur. Amor autem simile ad simile trahit. Terre
partes singule amore mutuo copulante ad partes alias terre sui
similes sese conferunt. Tota etiam terra ad simile sibi mundi
centrum illius aviditate descendit. Aque partes ad sese invicem
similiter et ad locum sibi convenientem cum toto aque corpore
perferuntur. Idem partes aeris ignisque faciunt. Ac etiam duo hec
elementa ad supernam regionem sibi congruam et similem regionis
illius amore trahuntur. Celum etiam, ut Plato in libro de Regno
inquit, innato movetur amore. Anima enim celi tota simul est in
quibuslibet celi puntis. Celum ergo anime fruende cupidum ideo
currit, ut per omnes sui partes ubique tota anima perfruatur.
Advolat autem rapidissime, ut quoad fieri potest, totum sit simul,
ubicumque tota simul est anima. Preterea spere maioris concava
superficies minoris spere locus est naturalis. Et quia quelibet
particula huius spere eque cum qualibet illius particula convenit,
quelibet omnes appetit particulas illius attingere. Si quiescat,
singule tangent singulas, non quelibet cunctas. Currendo ferme
assequitur quod assequi quiescendo non posset. Currit autem velo-
cissime, ut quelibet pars eodem pene tempore pro viribus cunctas
attingat.
Denique unitate partium suarum cuncta servantur, disper-
sione partium pereunt. Unitatem vero partium mutuus earum-
dem efficit amor. Quod in humoribus nostrorum corporum et
mundi elementis intueri licet. Quorum concordia, ut ait Empe-
docles pythagoreus, et mundus et corpus nostrum constat, discor-
dia dissipatur. Concordiam vero illis pacis atque amoris prestat
vicissitudo. Hinc Orpheus:
Μόνοσ γὰρ τούτων πάντων οἴηκα κρατύνεισ
Solus horum omnium tu regis habenas.


pagina successiva »
 
p. 162