BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orationes » Ficino, Marsilio In Convivium - p. 164

Ficino, Marsilio

In Convivium


Inter unum vero, tria, quatuor, quinque, sex amorem vehe-
mentiorem reperiunt. Inter unum et octo vehementissimum.
Hi voces acutas et graves, natura diversas, certis intervallis et
modulis sibi invicem magis amicas faciunt. Ex quo harmonie
compositio et suavitas nascitur. Tardiores etiam motus et velo-
ciores ita invicem temperant, ut amici potissimum fiant et rhyt-
mum concinnitatemque exhibeant. Musice autem melodie genera
duo traduntur. Est enim grave quoddam et constans. Est et
aliud molle atque lascivum. Illud utentibus utile, hoc noxium in
libris de Republica et Legibus Plato iudicat. Illi in Convivio Ura-
niam musam, huic Polymniam preficit. Alii primum illud genus,
alii secundum amant. Illorum amori obtemperandum adhiben-
dique soni sunt quos expetunt; istorum appetitui obsistendum.
Illorum namque amor celestis est; istorum vero vulgaris.
Inest sideribus et elementis quatuor amicitia quedam quam
astronomia considerat. In his duo illi amores quodammodo
reperiuntur. Est enim iis moderatus amor, quando invicem mutuis
viribus temperatissime consonant. Est et amor immoderatus,
quando unum aliquid illorum se ipsum amat nimium, alia quo-
dammodo derelinquit. Ex illo aeris grata temperies, aque tran-
quillitas, terrarum fertilitas, animalium sanitas. Ex hoc contraria
proficiscuntur.
Vatum postremo sa cerdotumque facultas in hoc potissimum
versari videtur, ut que hominum officia deo amica sint, qua
ratione homines deo amici fiant, nos doceat. Quis amoris carita-
tisque modus ad deum, ad patriam, ad parentes, ad alios, tam
ad vivos quam ad defunctos sit adhibendus.
Idem in ceteris artibus coniectari licet, atque summatim conclu-
dere amorem in omnibus ad omnia esse. Omnium auctorem serva-
toremque existere et artium universarum dominum et magistrum.
Hunc merito divus Orpheus apellavit.
ευπάλαμον, διφυῆ, πάντων κληῖδασ ἔχοντα
Solertem, bigenium, omnium claves habentem


pagina successiva »
 
p. 164