BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Pico della Mirandola, Giovanni De hominis dignitate - p. 112

Pico della Mirandola, Giovanni

De hominis dignitate

Domini fertur super aquas, has, inquam quae super caelos
sunt, quae apud Iob Dominum laudant antelucanis hymnis.
Qui Saraph, idest amator est, in Deo est, et Deus in eo,
immo et Deus et ipse unum sunt. Magna Thronorum pote-
stas, quam iudicando; summa Saraphinorum sublimitas,
quam amando assequimur. Sed quonam pacto vel iudicare
quisquam vel amare potest incognita? Amavit Moses Deum
quem vidit, et administravit iudex in populo quae vidit
prius contemplator in monte. Ergo medius Cherub sua
luce et saraphico igni nos praeparat et ad Thronorum
iudicium pariter illuminat; hic est nodus primarum men-
tium, ordo palladicus, philosophiae contemplativae praeses;
hic nobis et aemulandus primo et ambiendus, atque adeo
comprehendendus est, unde et ad amoris rapiamur fastigia
et ad munera actionum bene instructi paratique descen-
damus. At vero operae precium, si ad exemplar vitae
cherubicae vita nostra formanda est, quae illa et qualis
sit, quae actiones, quae illorum opera, prae oculis et in
numerato habere. Quod cum nobis per nos, qui caro sumus
et quae humi sunt sapimus, consequi non liceat, adeamus
antiquos patres, qui de his rebus utpote sibi domesticis et
cognatis locupletissimam nobis et certam fidem facere pos-
sunt. Consulamus Paulum apostolum vas electionis, quid
ipse cum ad tertium sublimatus est caelum, agentes Cheru-
binorum exercitus viderit. Respondebit utique Dionysio in-
terprete: purgari illos, tum illuminari, postremo perfici:
ergo et nos cherubicam in terris vitam aemulantes, per
moralem scientiam affectuum impetus coercentes, per dia-


pagina successiva »
 
p. 112