BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Io » Pico della Mirandola, Giovanni De hominis dignitate - p. 144

Pico della Mirandola, Giovanni

De hominis dignitate


sapientum symposium asymboli accedentes, nihil nos quod
esset nostrum, nostro partum et elaboratum ingenio, affe-
rebamus? Profectum ingenerosum est, ut ait Seneca, sa-
pere solum ex commentario
et quasi maiorum inventa no-
strae industriae viam praecluserint, quasi in nobis effeta
sit vis naturae, nihil ex se parere, quod veritatem, si non
demonstret, saltem innuat vel de longinquo. Quod si in agro
colonus, in uxore maritus odit sterilitatem, certe tanto magis
infecundam animam oderit illi complicita et associata di-
vina mens, quanto inde nobilior longe proles desideratur.
Propterea non contentus ego, praeter comunes doc-
trinas multa de Mercurii Trismegisti prisca theologia, multa
de Chaldaeorum, de Pythagorae disciplinis, multa de secre-
tioribus Hebraeorum addidisse mysteriis, plurima quoque
per nos inventa et meditata, de naturalibus et divinis rebus
disputanda proposuimus. Proposuimus primo Platonis Ari-
stotelisque concordiam a multis antehac creditam, a ne-
mine satis probatam. Boethius, apud Latinos, id se factu-
rum pollicitus, non invenitur fecisse umquam quod semper
facere voluit. Simplicius, apud Graecos idem professus,
utinam id tam praestaret quam pollicetur. Scribit et
Augustinus in Academicis non defuisse plures qui subti-
lissimis suis disputationibus idem probare conati sint, Pla-
tonis scilicet et Aristotelis eamdem esse philosophiam.
Ioannes item Grammaticus cum dicat apud eos tantum
dissidere Platonem ab Aristotele, qui Platonis dicta non


pagina successiva »
 
p. 144