BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Pico della Mirandola, Giovanni De hominis dignitate - p. 148

Pico della Mirandola, Giovanni

De hominis dignitate


fuisse Avenzoar Babylonii, eum omnia nosse qui noverat
numerare. Quae vera esse nullo modo possunt, si per nu-
merandi artem eam artem intellexerunt cuius nunc mer-
catores in primis sunt peritissimi, quod et Plato testatur,
exserta nos admonens voce ne divinam hanc arithmeticam
mercatoriam esse arithmeticam intelligamus. Illam ergo
arithmeticam, quae ita extollitur, cum mihi videar post
multas lucubrationes exploratam habere, huiusce rei peri-
culum facturus, ad quattuor et septuaginta quaestiones,
quae inter physicas et divinas principales existimantur,
responsurum per numeros publice me sum pollicitus. Pro-
posuimus et Magica theoremata, in quibus duplicem esse
magiam significavimus, quarum altera daemonum tota opere
et auctoritate constat, res medius fidius execranda et por-
tentosa. Altera nihil est aliud, cum bene exploratur, quam
naturalis philosophiae absoluta consummatio. Utriusque
cum meminerint Graeci, illam magiae nullo modo nomine
dignantes γοητείαν nuncupant, hanc propria peculiarique
appellatione μαγείαν, quasi perfectam summamque sapien-
tiam vocant. Idem enim, ut ait Porphyrius, Persarum
lingua magus sonat quod apud nos divinorum interpres et
cultor
. Magna autem, immo maxima, Patres, inter has
artes disparilitas et dissimilitudo. Illam non modo Chri-
stiana religio, sed omnes leges, omnis bene instituta res-
publica damnat et exsecratur. Hanc omnes sapientes, omnes
caelestium et divinarum rerum studiosae nationes, appro-
bant et amplectuntur. Illa artium fraudolentissima, haec
firma, fidelis et solida. Illam quisquis coluit semper dissi-
mulavit, quod in auctoris esset ignominiam et contume-


pagina successiva »
 
p. 148