BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Pico della Mirandola, Giovanni De hominis dignitate - p. 156

Pico della Mirandola, Giovanni

De hominis dignitate


in omnes iustitiam agnoscere, et per divina salutariaque
praecepta ad bene beateque vivendum et cultum verae re-
ligionis institui. At mysteria secretiora, et sub cortice legis
rudique verborum praetextu latitantia, altissimae divinitatis
arcana, plebi palam facere, quid erat aliud quam dare
sanctum canibus et inter porcos spargere margaritas
?
Ergo haec clam vulgo habere, perfectis communicanda,
inter quos tantum sapientiam loqui se
ait Paulus, non
humani consilii sed divini praecepti fuit. Quem morem an-
tiqui philosophi sanctissime ob servarunt. Pythagoras
nihil scripsit nisi paucula quaedam, quae Damae filiae
moriens commendavit. Aegyptiorum templis insculptae
Sphinges, hoc admonebant ut mystica dogmata per aenig-
matum nodos a profana multitudine inviolata custodi-
rentur. Plato Dionysio quaedam de supremis scribens
substantiis, "per aenigmata, inquit, dicendum est, ne si
epistula forte ad aliorum pervenerit manus, quae tibi scri-
bemus ab aliis intelligantur"
. Aristoteles libros Methaphy-
sicae
in quibus agit de divinis editos esse et non editos
dicebat. Quid plura? Iesum Christum vitae magistrum
asserit Origenes multa revelasse discipulis, quae illi, ne
vulgo fierent communia, scribere noluerunt. Quod maxime
confirmat Dionysius Areopagita, qui secretiora mysteria
a nostrae religionis auctoribus ἐκ νσῦ εὶς νοῦν διὰ μέσον λόγον,
ex animo in animum, sine litteris, medio interce-
dente verbo, ait fuisse transfusa. Hoc eodem penitus modo
cum ex Dei praecepto vera illa legis interpretatio Moisi
deitus tradita revelaretur, dicta est Cabala, quod idem est
apud Hebraeos quod apud nos receptio; ob id scilicet quod
illam doctrinam, non per litterarum monumenta, sed ordi-
nariis revelationum successionibus alter ab altero quasi


pagina successiva »
 
p. 156