BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Pico della Mirandola, Giovanni De hominis dignitate - p. 160

Pico della Mirandola, Giovanni

De hominis dignitate


fidei nostrae utilitatem Latinis litteris mandarentur. Itaque,
cum ille decessit, tres ex illis pervenerant ad Latinos. Hi
libri apud Hebraeos hac tempestate tanta religione coluntur,
ut neminem liceat nisi annos quadraginta natum illos at-
tingere. Hos ego libros non mediocri impensa mihi cum
comparassem, summa diligentia, indefessis laboribus cum
perlegissem, vidi in illis — testis est Deus — religionem
non tam Mosaicam quam Christianam. Ibi Trinitatis my-
sterium, ibi Verbi incarnatio, ibi Messiae divinitas, ibi de
peccato originali, de illius per Christum expiatione, de
caelesti Hierusalem, de casu daemonum, de ordinibus ange-
lorum, de purgatoriis, de inferorum poenis, eadem legi
quae apud Paulum et Dionysium, apud Hieronymum et
Augustinum, quotidie legimus. In his vero quae spectant
ad philosophiam, Pythagoram prorsus audias et Platonem,
quorum decreta ita sunt fidei Christianae affinia, ut Augu-
stinus noster immensas Deo gratias agat, quod ad eius
manus pervenerint libri Platonicorum. In plenum nulla est
ferme de re nobis cum Hebraeis controversia, de qua ex
libris Cabalistarum ita redargui convincique non possint,
ut ne angulus quidem reliquus sit in quem se condant.
Cuius rei testem gravissimum habeo Antonium Cronicum
virum eruditissimum, qui suis auribus, cum apud eum
essem in convivio, audivit Dactylum Hebraeum peritum
huius scientiae in Christianorum prorsus de Trinitate sen-
tentiam pedibus manibusque descendere. Sed ut ad meae
redeam disputationis capita percensenda, attulimus et no-
stram de interpretandis Orphei Zoroastrisque carminibus
sententiam. Orpheus apud Graecos ferme integer, Zoroaster
apud eos mancus, apud Chaldaeos absolutior legitur. Ambo
priscae sapientiae crediti patres et auctores. Nam ut ta-
ceam de Zoroastre, cuius frequens apud Platonicos non
sine summa semper veneratione est mentio, scribit Iambli-
chus Chalcideus habuisse Pythagoram Orphicam Theologiam


pagina successiva »
 
p. 160