BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Pico della Mirandola, Giovanni De hominis dignitate - p. 108

Pico della Mirandola, Giovanni

De hominis dignitate


braeos et Pythagoricos metamorphoses celebratae. Nam et
Hebraeorum theologia secretior nunc Enoch sanctum in
angelum divinitatis, quem vocant מלאך השכינה, nunc in alia
alios numina reformant. Et Pythagorici scaelestos homines
in bruta deformant et, si Empedocli creditur, etiam in
plantas. Quos imitatus Maumeth illud frequens habebat
in ore, qui a divina lege recesserit brutum evadere, et me-
rito quidem. Neque enim plantam cortex, sed stupida et
nihil sentiens natura; neque iumenta corium, sed bruta
anima et sensualis; nec caelum orbiculatum corpus, sed
recta ratio; nec sequestratio corporis, sed spiritalis intelli-
gentia angelum facit. Si quem enim videris deditum ventri,
humi serpentem hominem, frutex est, non homo, quem vides;
si quem in fantasiae quasi Calypsus vanis praestigiis caecu-
tientem et subscalpenti delinitum illecebra sensibus man-
cipatum, brutum est, non homo, quem vides. Si recta
philosophum ratione omnia discernentem, hunc venereris;
caeleste est animal, non terrenum. Si purum contempla-
torem corporis nescium, in penetralia mentis relegatum,
hic non terrenum, non caeleste animal: hic augustius est
numen humana carne circumvestitum. Ecquis hominem
non admiretur? Qui non immerito in sacris litteris mosaicis
et christianis, nunc omnis carnis, nunc omnis creaturae
appellatione designatur, quando se ipsum ipse in omnis
carnis faciem, in omnis creaturae ingenium effingit, fabricat
et tansformat. Idcirco scribit Evantes Persa, ubi chaldaicam
theologiam enarrat, non esse homini suam ullam et na-
tivam imaginem, extrarias multas et adventitias. Hinc
illud Chaldaeorum: אנוש הוא שנוים וכמה טבעות בעל חי, idest
homo variae ac multiformis et desultoriae naturae animal.
Sed quorsum haec? ut intelligamus, postquam hac nati


pagina successiva »
 
p. 108