BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 38

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex



Caput XIV.
De infortunata Iovis indole, moribus et morbis.


Ptolemaeus ex Iove occidentali nasci viros colore albos, sed in-
decenti, recalvos aut rigidis capillis, statura mediocri ac humido, magis
distemperatos
. Hali: Si occidentalis Iuppiter formosior erit, quia
eius oculi mediocres et caput parvum
. Messahala vero habere nares
breves et non aequales, calvum in aliquo dentium habentem nigredi-
nem. Maternus: Verum Iuppiter ex accidenti aliquo ob nimiam
fortasse de se confidentiam, inconsultum significat rerum aggressum
atque difficilem, quandoque ex tali causa operum exitum, significat
enim pacientem animam, sed ultionis avidam
. Hali: At si status
huius planetae diversus fuerit a praedicto statu, facit mores et spiritus
nati similes his praedictis, nisi quod erunt debiliores et gignentur ex
hoc diversi ingenii, eritque vice liberalis, destructor et loco casti et
religiosi, credens in aliqua magna credulitate et loco mansueti timidus
et loco nobilitatis vilipendet homines, ex loco faciendi bonum, collo-
cabit illud in malis locis et his similia
. In complexione eius, quod
magis apparet est humiditas. Benatus: Est ignarus bene faciendi, ver-
satus circa vetitas operationes, studebit hipocrisiae, morabitur in locis
orationum, in criptis et cancruosis locis et speluncis et illa occasione
futura praedicet, nullos habebit amicos, filios abhorret, cum nullo
conversabitur, infidus, malus, debilis, insipiens, laboriosus et electionis
parvae
. Quae omnia et si in peius ruant, ex physica ratione accidunt,
ex nimia scilicet humiditate, quae temperamentum corrumpit, nam
humiditas cum calore temperata, coloratos homines reddit ob id albos,
ait, sine coloris decentia. Recalvus sit ex luxuria quippe si complexio
ad humiditatem vergit, luxuriosus evadit, unde et calvities. Maculae in
capite ex defectu temperamenti, unde maculae ex occidentali Iove, in
dentibus eveniunt ex defectu caliditatis. Mores praedicti erunt debilio-
res quia ad humiditatem accedunt, idest ad muliebrem mollitiem. Ideo
loco casti, parum lascivi; loco religiosi, debiles in religione; loco man-


pagina successiva »
 
p. 38