BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 44

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


flava bile affecti sunt, ad iram propensi et concitatiores sunt. Argu-
mento quoque esse potest hominis aetas: nam ab anno quatuordecimo,
usque ad quintum et vigesimum rubra bilis dominatur et nunc homines
cholerici, biliosi, audaces, iracundi et insolentes efficiuntur. Sunt
praeterea audaces. Galenus, in eo libro quod animi mores corporis
temperaturam sequantur, ex biliosis humoribus (ex Platonis auctoritate)
corpus pervagantibus et animae penetralibus se permiscentibus, auda-
cia efficitur. Idemque, in eo libello De natura et ordine cuiusque cor-
poris
ex bilioso humore, audacia, furor, incostantia provenit. Cum
calor efferbuerit, in flammas evolat, unde martius aestus provenit et
praecipites reddit ut qui prae posteris consiliis omnia agant et periculis
temere se dent. Praeterea ab ipsa bile animi solertia, memoria, ingenii
acuitas et elevatio provenit. Ex commentariolo De dignitatibus
Hippocratis, in libello De anatomia vivorum, ait: Rubra cholera
facit homines ingeniosos et acres et multum comedentes et coeuntes
.
Et quia calidi sunt, comedunt libenter carnes crudas, quia humidioris
cibi appetentiores sunt et facile eos concoquunt. Sunt sine amore quia
amantes in calido et sicco sunt temperamento, ideo uxores et filios
non diligunt. Mobiles sunt quia praeproperi in agendo, ideo stare
loco nesciunt. Leves sunt, ob id peregrinationes facile subeunt et, quia
inconsulti et festinantes, absque ratione et commoditate itinera
suscipiunt: ob id angustiae, labores et incommoditates eis accidunt.
Ad summum valida complexio superbos, imperiosos, inconsultos et
audaces facit.

Caput XX.
Morbi, quos astrologi a Marte provenire dicunt,
non a stellis, sed ab ipsa flava bile proveniunt.


Sed praestantissimi astrologi prodidere, quod pulsus habent magnos
et colores et urinam flavam, igneam, mordacem, sudorem acrem, sal-
sum et amarum, deiectiones flavas, somnia ignita, incendia, homicidia,
lites, furta et febres calidas, quae omnia fiunt ex cholera non adusta;
dat phrenesim veram et non veram, pustulas sanguineas, impetigines


pagina successiva »
 
p. 44