BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » De insomniis » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 46

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


de aspectu illud idem. Sacerdos: Mars dat homini curvum habere
corpus, ipsumque semirubrum, ita quod non vere rubrum, nec vere
nigrum, sicut habent illi qui nimium morantur in Sole, vel diutius per
calorem incedunt. Et aliquando martius habet grana rubra in facie,
et ut pluries raros gerens pilos in barba, velut spado. De eius com-
plexione Ptolemaeus dicit: Vincit siccitas. Alcabitius calidam com-
plexionem et siccam, distemperatam, igneam, cholericam et amari sa-
poris
. Leupoldus idem quod Ptolemaeus. De eius moribus Hali haec
habet: At si natus Martem habuerit male constitutum, facit eum sine
verecundia dehonestatorem, amatorem interfectionum et suppressorum
clamorum, quoniam alta voce loquitur, innovatorem rixarum, levis et
pauci sensus, depraedatorem viarum, quia in eo non est pietas, sed est
malefactor, permutabilis in rebus suis, abhorret consanguineos, et ipsi
eum. Ignorat Deum, nec scit quid ipse sit
. Maternus: Natura calidus
et siccus, iracundus, vehemens, incitata saepius iracundia praeceps.
Cuius significatio est proditio, pugna, coedes, audacia, temeritas, timor
fugaeque, difficultas, perfidus, obscoenus, incautus, amator, facilis
offensio, varia cogitatio, nullum consilium. Significat quoque violentos
principes, feros, inhumanos, alienae semper caedis appetentes, periuros,
dolosos, inconstantes, maledicos, incompositos, omnia contaminantes,
omnia polluentes, divina et humana promiscue habentes, ingeniosos
tamen ad omnesque conatus suos mutabili quadam versutia promptos.
Significat enim deformem, inverecundum, ingratum. Chyrurgiam ex
artibus exercet et quicquid cruenti, sanguinaria quadam voluptate
perficitur
. Alii: facile peregrinationes subibunt, in quibus accident
labores et angustiae et praedationes, libenter offendent miseros et,
quos poterunt, gaudent effusione sanguinis, combustione et decapita-
tione. Sequentur fures et tabernarios, superbos et mendaces, periuros,
falsarum monetarum decisores et chartarum, abscissores viarum,
ductores exercituum, praeproperi in agendo et inverecundi, minaciter
loquuntur, incedunt per ignem, per enses, rapaces, contumeliosi, fu-
riosi et pravorum morum. Graecum Merionem infoelix Mars accusat,


pagina successiva »
 
p. 46