BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Theages » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 50

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


sed specialiter formositatem et magnitudinem largiri. Idem ab eo sensit
Hali, Leupoldus et Dorotheus. Agamemnonem, quia magno corpore
et venusto ac indolem maiestate plenam prae se ferebat ac imperio
dignam speciem, solarem fatemur: praeterea consilio, prudentia et
humanitate pleno quae omnia Sol largitur. Nepos ex Darete:
Martius ornat honos Agamemnona fusa vigorem,
Celsaque membra favent, vultu praecone potestas
Enitet, et regem species armata profatur.
Mixta virum phalerant, cirrho candente decoro
Virtus, nobilitas, dives, facundia, prudens.

Sed Maternus: Cum Sol geniturae domino coniunctus fuerit, facit
homines corpulentos et moderate compositos, et quorum caput flavo
capillorum crine lucescat
. Messahala: Si Sol orientalis fuerit, facit
hominem colore inter croceum et quasi nigrum et tectum quodam
rubore vel aemulum, brevis staturae ut in quibusdam crispum et pul-
chri coloris. Dorotheus: Figura Solis crocea, habens parum rubedinis
capillorum et oculi eius aliquantulum crocei. Abdila: Facit homines
carnosos, pulchrae et albae faciei, oculorum quandoque magnorum,
in quorum facie color albus, citrinus, coniunctus, pulchram et plenam
barbam: capillos etiam gerit extensos. Et quando fuerit in ascenden-
te, erit in facie nati signum, capillos habebit inter croceos participantes
quodam rubore. Hali: Sol facit hominem crocei coloris, crassum,
album et oculorum aliquantulum foras prominentium, faciei rotundae
et lucentis, capitis magni et extensorum capillorum, pii aspectus, raucae
vocis, mediocris longitudinis, composite incedentis
. Alii: facie leonina,
capillo flavo, facie pulchra et in pueritia gratiosa.


pagina successiva »
 
p. 50