BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Politicus » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 52

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


dicimus: ex humiditate enim et caliditate fit homo corpulentus et
carnosus, faciei carnosae, albae et mediocriter compositus, id est non
brevis staturae. Ex caliditate vero et siccitate capilli evadunt flavi,
crispi et extensi, et rubri vel crocei coloris et plena barba, sic pro-
minentes oculi ex caliditate humiditateque. Vox firma ex caliditate,
raucitas ex humiditate, sic compositus gradus aut incessio ex intem-
perata humiditate et caliditate: nam intensa caliditas celerem gradum
et superflua tardum, ex utroque composita incessio, composita erit.

Caput XXV.
Mores quos Sol largitur.


Sol igitur, ut Maternus inquit, quando cum geniturae domino co-
niunctus erit, facit homines fide plenos, sed cuiusdam superbiae spiritu
inflatos, sapientes tamen et omni aequalitatis moderatione compositos,
humanos et qui suos parentes integros amore colant. Facit agricolas,
patrimonia propria virtute quaerentes, efficaces, cordatos et qui semper
aquosa regionum delectatione laetentur. Facit enim tales, qui omnes
actus cum maxima honestate perficiant, sed hi ab uxore et a filiorum
erunt affectibus separati
. Alibi: significat quoque reges et principes
non atroces, non difficiles, non iniquos, sed iustos, affabiles ac
tractabiles, mansuetos et omni virtutum genere honestatos, superbiae
tamen spiritu quandoque inflatos. Significat grave eloquium, maturum
consilium, severum iudicium et splendidum cuiusque rei, magnificam-
que penitus actionem, omnem quoque nitorem et claritatem atque
regium apparatum, fortitudo animi corporisque, honestas, magnifi-
centia, victoria, perspicua mundities, incredibilisque apud omnes
expectatio et quicquid videtur ad regium apicem pertinere. Alii: dat
regna, magistratus et honores facitque homines dignos, quibus honor
habeatur, gratos principibus, sermone raros, ambitiosos, sublimem
animum, honestum, largum, gloriosum ac sumptuoso vestitu gauden-
tes, non multum cibum sumentes.


pagina successiva »
 
p. 52