BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Phaedrus » Ficino, Marsilio Le divine lettere - p. 781 » Biblia, Ps » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 53

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex



Caput XXVI.
Ex calido et sicco temperamento humidoque
eius mores non a solari stella provenire.


Calida humidaque complexio vel calida siccaque superbos facit, sic
inflatos, ambitiosos, generosos, largos ac sumptuosis vestibus utentes.
Ex optima igitur hac compositione, sapientes, cordatos et qui omnes
actus maxima honestate perficiant. Et quia quando compositio optima
et aequa est, ut diximus in Physiognomonicis, facit homines omni
aequitatis moderatione compositos, humanos et qui parentes suos
integro amore colant. Si vero in siccitate plus abundaverit, pudicos
facit, ob id non uxoribus gratos, nec filiorum amantes, sed quia, ut
diximus, nobiles, magnanimi, generosi, inflati, ambitiosique, gravis
aspectus et generosi, ob id potestates consequuntur a principibus et
eis gratissimi erunt.

Caput XXVII.
De solaribus morbis qui non a stella,
sed a temperamento proveniunt.


Astrologi dicunt calidas et siccas infirmitates largiri Solem solere,
ut venenum calidum et corporis purgationes, vitia et infirmitates
oculorum. In hominibus dextrum, in foeminis sinistrum, quae omnia
a siccitate et caliditate veniunt complexionis, non a stellis.

Caput XXVIII.
De infoelici solari forma, moribus et morbis.


Ptolemaeus ait: Si occidentalis fuerit, homines facit habentes statum
plusquam mediocrem, colorem aemulum, capillos flavos et extensos
et aliquantulum crispos
. Maternus: Ambitiosa existimatio, omni
honorum cupiditate
. Facit morbos frequentes ex igne comburi. Mortis


pagina successiva »
 
p. 53