BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Theages » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 56

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex



Caput XXIX.
De Veneris forma ab astrologis descripta.


Ex numerosissimo stellarum choro, benefica, salutaris, adiutrix et
humanae naturae amica est Venus, genitale astrum et eiusdem nobi-
scum temperaturae. Ptolemaeus ait: Veneris opera Iovis operibus assi-
milantur, propter quod ea, quae per ipsam contingunt, pulchriora
sunt et magis recipiuntur, eiusque pulchritudo, mulierum pulchritudini
magis assimilatur. Erit enim melioris figurae et corporis melioris. Ex
ipsius proprietatibus oculos subruffos facere et idoneos
. Leupoldus,
eadem. Maternus: Venus geniturae domina si fuerit effecta, dat corpus
longum, candidum, oculos gratos, venustatis splendore fulgentes,
spissos capillos aut molliter flexos aut gradata pulchritudinis venustate
componit aut crispos crinium facit bostritis conatos, aequales
. Alibi:
Ex habitudine corporis pinguedinem potius significat, sed venusto
decore ornatam, debilem autem et adversa saepius valetudine fatiga-
tam. Per eam significatur omnis decor omnisque venustas, ornata
vestimenta auri subtegmine elaborati cultus argentive aut tyriae murices
purpura honestari
. Hali: Venus similis est Iovi, nisi quod ex pecu-
liari quodam beneficio ei contingit esse formosiorem ac maioris venu-
statis, melioris conceptionis et pulchrioris formae, quoniam formosita-
tem significat convenientem formositati mulierum et est magis man-
suetus et corporis blandioris et proprie oculi eius sunt inter zarchum
et nigrum et pulchrum
. Aliqui dicunt, quod iam aliquantulum bazus
cum rubedine mixtus, debilis, pulchri aspectus, nigredo oculorum
suorum maior albedine, subtilium superciliorum et iunctorum et
subtilium labrorum, multae carnis in facie, angusti pectoris brevium
costarum, crassorum crurium, blandi aspectus et saporosi et pulchrae
faciei, ludit oculis suis et credit id pulchrum esse, capillos habet
aliquantulum crispos. Messahala dicit: Hominem album declinantem
ad aliquam nigredinem et ex inde videbitur magis decens, pulchram
habentem staturam, pulchros oculos, quorum nigredo aliquid maior,
quam in aliis reperiatur, tamen decens, pulchros capillos, faciem
rotundam, non tamen magnam, neque maxillas. Dorotheus dicit


pagina successiva »
 
p. 56