BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Physica » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 63

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex



Caput XXXVI.
De forma quam Mercurio astrologi ascribunt.


Mercurius quando orientalis existit, referente Ptolemaeo, natus
erit coloris mellis eritque in quantitate corporis moderatus, aptae
coadunationis, parvorum oculorum, capillos habens mediocres
. Ma-
ternus: Si Mercurius dominus geniturae fuerit, facit semper corpus
modicum et gracile et quorum faciem tenuis pallor inficiat, oculos
vero pulchritudinis honestate exornat
. Hali: Facit hominem pulchrae
apparentiae et compositae staturae
. Et alibi: Quando fuerit orientalis,
facit colorem nati sicut mellis recentis et est modici corporis, parvorum
oculorum, mediocrium capillorum
. Dicitur etiam de Mercurio, quod
est coloris viridis, mixti cum bazitate capillorum mediocrium, villosus,
angustae frontis, crassarum aurium, pulchrae faciei, naris compositae,
superciliorum coniunctorum, amplorum membrorum et blandorum,
minutorum dentium, rarae barbae, macer, boni status in corpore, in
incessu suo est passuum minutorum ac minutorum membrorum,
patiens. Messahala: Homo erit non albus nec multum niger, habens
frontem elevatam, faciem longam, nasum longum, oculos pulchros,
non ex toto nigros, raram nigramque barbam in maxillis, longos habens
digitos. Abdila: Homo gracilis corporis, staturae saepius mediocris,
habens pulchram barbam et raram et parvam, subtilia habens labia et
nasum. Bonatus: Color castaneolus sive olivaceus, membra satis
apta simul coadunata, oculos parvos, capillos mediocres, tam in quan-
titate quam in colore, in cuius complexione praevalet caliditas
. Alii:
parvum dat corpus, gracilem faciem et pallidam, oculis parvis et
pulchris, puerile quoddam referentibus.


pagina successiva »
 
p. 63