BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 65

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


subtilia et vox exilis; oculi crocei bile tincti sunt idque ex nimia siccitate
provenit, ut sunt oculi caprini.

Caput XXXIX.
Mores quos Mercurius largitur.


Hali inquit: Si quando Mercurius fuerit significator spiritus sepa-
ratim et per se et fuerit in bono statu, facit natum subtilis intellectus
et cogitationis ac bene figurandi et retinendi omnes rationes, sicut
gesta et relationes gestorum. Hic etiam lucra diligit mercimoniorum,
bene ratiocinatur et loquitur in naturalibus rebus versatur et perquirit
res, bene intelligibilis et acutus et dominabilis. Amat scientias, maxime
quadrivium, scrutator secretorum et foelix
. Ex Materno: Geniturae
dominus si fuerit Mercurius, facit cordatos, ingeniosos, cuncta discen-
tes, modestos et omnia artium secreta discere cupientes
. Modicum
cibum potumve sumentes, ex quibus omnium scientia literarum me-
rito conferatur et qui propter literas et propter docti sermonis ornatum
assiduis soleat legationibus fungi; et quos secretarum ac religiosarum
literarum arcana delectent; facietque magistros aut gramaticae artis aut
oratoriae aut physicarum literarum interpretes ac magistros et qui
omnia negotiationis officia facili ratione pertractent, accipientes pariter
et dantes et exhibentes facile commercium. Erunt sane in omni
negotiatione solliciti, utiles et qui substantiae facultates suis iuribus
colligant patres familias, sane ab omni luxuriarum se positi voluptate,
iusti, sibi vacantes et a conversatione publici strepitus separati et qui
omnes religiones quadam animi trepidatione suscipiant
. Alibi: Mer-
curius commixtae est naturae aut ei cui pariter commiscetur, vel aliqua
forti radiatione coniunctus promiscuo commixtionis assensu, non
difficulter adhaerens: eius significatur peritia, ingenium, ratio, facundia,
iracundia, deceptio iocosumque furtum. Tum enthimemata, syllogismi,
sophismata, poetica, musica astrorumque et totius matheseos perscru-
tatio. Significat fideles amicos, vates, sortilegos, augures ac divina
interpretatione decoros, mercatores quoque, legatos, oratores, et qui
fraudulenta saepius calliditate decipiant. Significat etiam cuiusque artis


pagina successiva »
 
p. 65