BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Metamorphoses » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 68

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex

tis inquietationem et debilitationes, ut aliquando dementes videantur.
Sed hi morbi non a stellis, sed flavae bilis alumni sunt. Galenus libro
De utilitate respirationis: Ex flava bile fit phrenesis. Ex libro De
locis affectis
: Deliramenta.

Caput XLII.
Infoelicis Mercurii forma, mores et morbi.


Ptolemaeus: Mercurius si fuerit occidentalis, erit subnigri coloris
croceique participans, macilentus, vocem habens exilem et cavos orbes,
et erit ipsorum oculorum pupilla velut pupilla oculi caprini declinans
rubedini
. Leupoldus: Si Mercurius erit occidentalis, erit subniger,
crocei coloris, communiter macilentus, vocis exilis, comis orbatus et
pupilla est declinans ad rubedinem, ut caprae; siccitas in eo praevalet
.
Hali: Sed si fuerit occidentalis, erit eius color inter bazum et croceum,
macer, subtilis vocis, oculorum profundorum et eorum pupillae assimi-
lantur pupillis caprarum, tendentium aliquantulum ad rubedinem. Et
in eius complexione vincit siccitas. Si vero planeta fuerit in diverso
statu, producit natum fraudulentum, loquacem et vanum, hic etiam
nititur aliis persuadere quod ipse non credit, voluntatem et consilium
suum sequitur, facile permutatur, levis in sensu, cito divertitur a pro-
posito, stultus, multi erroris et manifesti, convertibilis in factis suis
.
Dicit alibi: si fuerit male affectus, vel si cum Saturno communitatem
aliquam habuerit, inanibus artibus dabunt operam, neque verae, neque
legitimae chymiae et a communi lege seorsum variant, miras fabellas
sibi fingentes, alias sibi narratas credunt, alias ipsi narrant, semperque
in chimeris et vanis cogitationibus versantur, libenterque audiunt
commenta de daemoniis ac spectris. Simulans meliorem esse, quam
sit, magis diligit amasias quam uxores, lasciviis illicitis deditus et devo-
tus
. Maternus: Si maleficarum stellarum fuerit minaci constellatione
consternatus, humoribus vitia decernit et si Luna fuerit male colloca-


pagina successiva »
 
p. 68