BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orationes » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 73

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


simptomatum causis
dixit. Et, libro De dynamidiis, dicit quod phlegma
facit corpore compositos, vigilantes, intra se cogitationes et canos
producentes. Sed cur in mulieribus dexter oculus strabus, ita in viris
sinister, quaerenda est causa. Dexter oculus dextra veriusque pars
calidior est sinistra, foeminae multo hominibus humidiores. Si viris
strabismus acciderit, quia calidiores, in debiliori oculo patiuntur, idest
sinistro, si foeminis, quia humidissimae etiam dextro potest accidere.
Andromacha, claris oculis, candida fuit et formosa, corpore longa,
moribus modesta, sapiens, pudica et blanda. Nepos:
Forma, modus, pietas, sensus pudor auctius ornant
Andromachen, erecta humeris visuque serenam.

ut ex Darete habetur.
A Luna enim corporis candor vel a phlegmate et magna alicuius
corporatura et formositas et eodem phlegmate nulla Veneris tentigo,
ob id pudica, mitis, blanda et sapiens.

Caput XLVI.
De moribus quos dat Luna.


Hali dicit: Humidam complexionem dare, ob id bonos mores et
amantes quietis
. Maternus: Lunae significatio, forma, gaudium, glo-
riae affectatio, debilis in sensu, tenuis memoria, mendacia, dilatationes,
assentationes, multa edacitas, sed exigua Veneris tentigo. Significat
etiam leves, rerum aquaticarum praecipue negotiatores, negotiorum
initia et merita ex eis premia, facultatum diversarum, honorumque
consecutores, legum ac bonarum artium diligentes, cultores et omnium
rerum excellentissimarum dignissimos exploratores: aquarum opera,
terrae cultum, principum ac primatum negotia, in prima maxima
iuventute summam religionem, sed minime constantem firmamque in
ea perseverantiam
. Abdila: Luna facit hominem nullius utilitatis,
qui die ac nocte ire desiderant huc, illuc, nec leviter stabit alicubi.


pagina successiva »
 
p. 73