BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 74

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


Erit instabilis et non perseverans, habet ex operibus legationes, opera,
aquarum et terrae cultum. Guelius dicit facere mulieres honestas.
Maternus dicit facere homines inaequales vitae, qui pro temporum
mutatione mutantur, ut eorum patrimonium assidue augeatur et rursus
minuatur. Commorabuntur in aquosis locis, multum cibum come-
dentes, ac pauco potu contenti; uxorum et filiorum amoribus non
proni
. Alii enim: honestus, itineribus pronus, vitae variationis inae-
qualis, vivet extra patriam, induet vestes albas.

Caput XLVII.
Quod eiusmodi mores non ex Luna,
sed ex humido frigidoque temperamento.


Qui frigidi, parum sunt in coitu potentes, ob id casti et religiosi
odioque habent uxores et filios. Poetae fingunt Dianam, quam dicunt
Lunam, esse virginem, horrere luxuriam et deam esse pudicitiae. Fin-
xerunt etiam viarum praesidem, quia viatores et legatos facit. Vena-
tricem cum venatores loco stare nesciant. Galenus phlegmaticis
proprietatem esse facere homines castos, sine coitus desiderio et tacitos.
Et quia frigidi, cupiunt cibos et quia humidi spernunt potum. Quia
frigidi et humidi sunt complexionis mulierum et mulieres timidae et
imbecilles. Mutabilis consilii et propositi et nunc stare, nunc ambulare
desiderant, nunc bona augere, nunc minuere. Ex humiditate eorum
taciturnitas et morum bonitas, ut imbecilles timidique, nemini officere
putantes. Diligunt loca aquosa quia a suo simili quodcunque trahitur.
Albis vestibus utentur: ex natura phlegmatica id evenit, quae alba est
et alba videre desiderant, ob id sues ad alba libenter trahuntur, quia
phlegmate redundant. Sic biliosi croceis vestibus, ut cervi et tauri
rubeis, quia sanguinei, sic melancholici atris, ex humore, quo afficiun-
tur, ut latius in Physiognomonicis. Sunt phlegmatici, mente leves et
ingenii celeris, ut diximus.


pagina successiva »
 
p. 74