BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 181 » Hymni » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 12

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


Pulchrum, pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens.

Et ob id retinet, moraturque aspicientium oculos quia pulchritudo
est visivae obiectum conveniens potentiae et oculi pulchritudine delec-
tantur. Sic contra alio convertuntur et rem visam horrent, ubi naturae
defectum, et male concinnatam proportionem aspiciunt. Et turpitudo
est inferni, vel potius ipsorum daemonum imago, in quibus omnium
turpitudinum et miseriarum summa est. Nam et Porphyrius daemo-
nes, quorum animi iniqui sunt, corpora item deformia habere dicit.
Fuitque veterum philosophorum vulgatum elogium, quod Deus ani-
mam in corpus missurus, tanquam in suum hospitium, primo et di-
gnum praeparat et animae, quam ornandam virtutibus providet, specio-
sissimum corpus saepius concinnat, quasi exuta humanitate penitus ad
divinam gloriam anhelet, veluti a Deo data. Legimus in Epistula Lentuli
ad populum romanum
de Christo Servatore nostro, serenam frontem
habuisse, divina quadam maiestate plenam, vultum venerabilem, quem
intuentes possent et diligere et formidare. Et tradit Nicephorus in
Historia Ecclesiastica, quod Augurus, eximium pictorem ad Iesum
miserit, ut accurate eius faciem delinearet, quam cum pingere multum
ille conaretur, voto frustratus est, divinitus quippe splendor et gratia
in eius vultu commorans erat impedimento. Idem de sanctissima Maria
Virgine eius matre scribit: nam eam in suo oratorio Dionysius Areopa-
gita gratiam videndi nactus, contuens oculorum suorum splendorem
et sui vultus maiestatem, dixit. Si ignorarem Deum esse purum
spiritum, non alium, quam hanc Virginem Deum esse praedicarem, et
nisi fide roborarer, non putarem Deum esse formosiorem
. Tantamque
insuper puritatem et castitatem suo vultu et oculis demonstrabat, ut
quicunque eam aspexerint, carnis desideria illico in illis retunderet. Et
Iosephus, libro De antiquitatibus, scripsit quod Deus tanto favore
Mosem prosecutus est, quod puer, visus a Thermute, Pharaonis filia,
non minus pulchritudine quam divina forma excellentem ut scirpeo
lectulo e fluente rapto, eum exceperit et per adoptionem suum filium
fecerit. Davidem multa per Deum facturum decorasse, legitur primo


pagina successiva »
 
p. 12