BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 86

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


fuerit solus significator, eritque statura ipsius aliquid minus mediocris,
conveniens tamen atque decens, capilli eius habebunt aliquid crispitu-
dinis eiusque oculi aliquid croceitatis. Maternus: Integra foelicitatis
ornamenta decernere
dixit. Alii: si Iuppiter fuerit particeps cum Sole,
significat hominem habentem colorem mellinum sive olivineum sive
castaneolum, quod quasi idem est cum aliquali albedine admixtum
decentem, statum satis convenientem, capillos quodammodo in crispi-
tudinem vergentes.
Quod si cum Venere natus habebit colorem declinantem ad nigre-
dinem, verumtamen potius quam ad alium colorem declinant, capillos
pulchros, quasi mellinos, non tamen erunt determinati coloris, erit
enim eorum color aemulus, pulchram dabit staturam, faciem semiro-
tundam, maxillas non magnas, sed decentes, pulchros oculos; propter
hoc quod eorum nigredo erit aliquid maior debito, nec tamen erit
indecens, faciem decentem atque pulchram et erit semicalvus. Hali:
Praeterea, si Iuppiter habuerit convenientiam cum Venere et fuerit in
bono statu sicut praediximus, generat natum splendidum et vitiosum
et qui amat lympiditatem et pulchritudinem ac magisteria et considerat
res ex cupiditate addiscendi, amat ludos et iocos, contentus est rebus
bene factis et bonis moribus, factorem boni et puri, bonae voluntatis
et integrae, amat Deum, bonae legis, bonae fidei, amat defendere legem
et sensatum, diligit homines mansuetos et gratum habet quod fit ei,
amat inspicere libros et versari in eis et rem habet cum mulieribus
secundum honestatem et communem usum et bono modo, diligit
consanguineos et amat ius et iustitiam, ornamentum et intellectum et
generaliter bonus erit et iustus. Sed si hi planetae fuerint in diverso
statu ab eo modo dicto, faciunt natum diligere quietem et honorem,
vitam vitiosam, effoeminati spiritus, ira inflammatur subito et ira eius
sicut ira mulieris et pensatorem multum et captum amore mulierum
et multum solitum iacere cum eis absque coniugio, amatorem mere-
tricum, dolentem et conquerentem de parvo malo et cito sensus eius
movetur, sicut sensus mulieris; immiscet se rebus ecclesiarum, vult se
proponi in rebus et factis, in quibus tractandis erit fidelis, non erit in
eo ulla mala voluntas, cupiditatem habet associandi se et adiungit se
hominibus bonorum morum, iudicare vult in rebus debentibus fieri
ab homine secreto et non detectore
. Leupoldus: Si Veneri Iuppiter
similis est boni esse: natus est simplex et amabit veritatem, iocos et


pagina successiva »
 
p. 86