BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Timaeus » Boccaccio, Giovanni Geneologia degli Dei - p. 151v » Aristoteles - Metaphysica » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 104

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


Tauri amplae frontis et latae, longae naris cum amplis foraminibus,
nigrorum oculorum, capillorum nigrorum erectorumque. Tarde ince-
dunt et, incedendo, terram aspiciunt (tardus enim bos figit pedem)
unde ob id taurinis moribus, laboriosi, ut boves. Erunt in opibus
acquirendis anxii et ad eas perdendas proclives, ob id quicquid ami-
serint, cum laetitia cumulabunt; qui enim semper laborant, semper
acquirunt et qui bonae fidei, ut boves, semper bona parta deperdunt
et iterum defatigando cum laboribus et laetitia iterum cumulabunt.

Caput V.
De Geminorum forma et moribus
et de eorum eventu rationes physicae.


Hali Geminorum formam ita describit: Gemini sunt aequalis
corporis, ampli pectoris, pulchrae formae, fideles sunt quia fidem
habent et forte producunt scribam et qui arithmeticis delectetur
.
Bonatus: Hominem facit mediocris staturae, convenientis personae
et ampli pectoris
. Maternus: Si in Geminis horoscopus fuerit
inventus, in primis vitae constitutus initiis laborabit et a parentibus illi
solatium semper affertur: erit sane coelestibus facultatibus semper
imbutus et maiorum virorum fidelibus amicitiis astrictus et qui patri-
monium dat
. Et alibi: Quarta pars Geminorum maxima corporis
pulchritudine facit speciosos et quos amata pulchritudo regibus
commendet
. Leupoldus: Qui nascitur per totum Geminorum
signum, erit bonus, sed sterilis, iratus et coloris sanguinei
. Ex coelesti
physiognomonia, quia Geminorum signum multas habet stellas
secundae et tertiae magnitudinis et lucidas, ideo dixerunt aequalis
corporis et pulchrae formae. Quia in humeris quatuor sunt stellae
quartae magnitudinis, ideo ampli pectoris esse formatum. Dixeruntque
futurum scribam aut qui arithmeticis delectetur et coelestibus faculta-
tibus ob Mercurium; quia quatuor habet stellas in pedibus, et in capiti-
bus alteram mercurialis naturae et in foemoribus alteram saturninam


pagina successiva »
 
p. 104