BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Politicus » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 105

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


quae ad scientiam conferunt. Sed, quia stellae natura Mercurii et
Veneris quae calidae et frigidae et siccae naturae sunt, ad prudentiam
conferunt et ad fideles amicos: ob id non absque ratione, qui eiusmodi
temperaturam sortietur, produnt fidelem et scribam esse futurum.
Praeterea dixit ampli pectoris, qui omnes leonis similitudine liberales
et magnanimi sunt, unde non immerito in prima iuventa facultates et
patrimonium dissipabunt, sed ob suae virtutis merita auxiliabuntur ei
parentes.

Caput VI.
De Cancri simulachro et moribus
et de eisdem rationibus physicis.


Hali: Cancer est demissus et humilis, grossorum membrorum,
superiora membra grossiora habet inferioribus, magni corporis, den-
taturae obliquae et diversae, capillorum crisporum, tendit ad gnavum,
parvorum oculorum et humerorum amplorum
, facit suaves, doctos,
suas substantias ex publicis habebunt et negotiis occupati. Sed Bonatus
dicit hominis producere corpus incompositum, cutim totius corporis
grossam redditque superius subtile et inferius grossum, habentem
dentes tortos et oculos parvos
. Leupoldus: Cancer totus bonus,
guttur eius ex abundantia humoris nodatur
. Maternus: Si horoscopus
in Cancro fuerit inventus, facit acutos semper ingenio, sed qui cuncta
cum tarditatis moderatione perficiat, facit etiam hoc signum homines
suaves doctos et qui graviter irasci consueverint et qui malos omnes
secretis indignationibus prosequantur fortes, moderatos, sed quorum
indignatio facillime indignetur et mitigetur. Habebunt sanae vitae
substantiam ex publicis vel ex regiis et publicis locis, quibus vitae illis
substantia conservetur et erunt semper in publicis necessitatibus oc-
cupati; sed illi varia necessitate compulsi plurimi blandientur
. Bonatus
dicit producere hominis corpus incompositum, cutim totius corporis
grossam
. Sed isti Arabes ex marini cancri physiognomonia sub eo


pagina successiva »
 
p. 105