BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 1 Cor » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 106

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex


nati corpus composuerunt; ob id dixerunt demissum, humilem, qui
semper terram spectet, ut cum capite careat; sursum aspicere nequit,
grossorum membrorum et superiora grossiora membra, magni
corporis, humerorum amplorum, nam cancer totus est corpus et hu-
meri, cutim grossam et duram, quod crusta integatur et oculos parvos,
ut cancri. Sed si superius inspexissent, vidissent profecto quas oculos
Cancri dixere stellas parvas et nebulosas esse. Sed Bonatus, Hali et
sibi contrarii sunt, ille nanque superiora maiora inferioribus, hic autem
inferiora maiora superioribus. Sed rectius Hali, nam Cancer est eorum
signorum, quod parvam dat corporis formam, sed cum corpus et
humeros magnos largiatur in coelesti physiognomonia, plures sunt in
corpore stellae quam in chelis. Sed quamplurimae sunt stellae natura
Mercurii, ut quae in oculis et in brachiis, sunt quoque saturniae et
solares, id est eius temperamentum frigidum et siccum, calidum et
siccum, ideo acutos ingenio producit ex frigiditate, qui cuncta cum
tarditatis moderatione perficiat. Facit enim hoc temperamentum suaves,
eloquentes et doctos et ex utriusque siccitate, qui graviter irasci con-
sueverint et ex Mercurio, scilicet, ex ingenio et prudentia, publicis et
regiis negotiis implicitus et in illis semper occupatus.

Caput VII.
De Leonis forma et moribus quos dat natis
et rationibus ex natura productis.


Ex Hali: Leo est flavus zarchus, bonae formae, boni et clari
nominis, membra superiora habet inferioribus maiora, ampli pectoris,
cursor, magnae et acerbae irae, acuti aspectus, subtilium crurum, mali-
gni vultus et malae conceptionis
. Quia fixum signum, ob id stabilem
et firmum natum facit in suis rebus, spiritum rectum, veracem, iustum,
intelligentem, patientem, suppressorem inimicitiarum. Maternus: Si
in Leone horoscopus fuerit inventus, multis periculis et laboribus
implicabitur, sed per omne vitae tempus erit omnibus notus et erit


pagina successiva »
 
p. 106