BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Sophista » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 109

Della Porta, Giovan Battista

Coelestis Physiognomoniae libri sex

merus perseverat. Erit talis qui in omnibus rectum velit habere iudi-
cium
.
Quia Libra ex iis est quae conformitatem et moderationem
corporibus afferunt ob id corpus mediocriter carnosum. Et quia in
australi et septentrionali ore lancis duae sunt fulgentissimae stellae
primae magnitudinis et duae aliae inferius obscurae et nebulosae, ob
id faciem albam et nebulosum largiri corpus. Erit inaequalis vitae et
numerus filiorum variabitur, qui sub Librae mobili signo natus est. Et
quia Librae Venus est domina et stellae illius sunt mercuriales et satur-
ninae, ob id mulieres amabit et carminum poeta erit. Nos dicimus
quia albicolores sanguinei sunt et multi seminis et ex Saturni et
Mercurii complexione, integrae fidei et sinceri iudicii. Nam dixit Hali:
Sunt bene eloquentes et illius stellae mercuriales sunt et complexio
calida et humida Veneris cum sicca Mercurii, et frigida et sicca Saturni,
nulla res prorsus infoelix quam in liberis procreandis; horum cum
aliquos procreaverit, numerus statim deficiet. Mutabilis conditio
Mercurii et suae complexionis multis aegritudinibus, periculorum
laqueis, hostibus et litibus implicitum reddet: inimicorum litibus
affligetur, attamen de his semper post pericula maximo praefulgebit
triumpho.

Caput X.
Scorpio quas dat formas et mores.


De Scorpione haec habet Hali: Scorpius est zarchus, depressus et
humilis, multorum capillorum, parvorum oculorum, parvae faciei, lon-
gorum crurum, magnorum pedum, cursor et agilis, deceptor, artherius,
non contentus de re aliqua
. Bonatus: Facit hominem habentem
faciem rubicundam et parvam, multos capillos et oculos parvos, longa
crura, pedes magnos, cito mutabilem, litigatorem
. Leupoldus: Scor-
pio bonum caput, in medio malus et fastidiosus
. Maternus: Tertia
pars Scorpionis homines facit vanos, gibbosos, deformes atque ridi-
culos
. Si horoscopus in Scorpione fuerit inventus, in prima aetate


pagina successiva »
 
p. 109